CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1491526 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1491526.

Nodus 1491526 in documento krcelic-b-ann.xml


(Petrus Skerlecs consiliarius. Jursichii expeditio ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis. Salaria vicebano, protonotario a Majestate ordinata.)

Erant praemissorum tempore Viennae protonotarius Petrus Skerlecz, in consiliarium regium hoc tempore etiam resolutus; Joannes item Jursich, in cujus expeditione ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis expositum, quod ad commendationem bani hoc charactere sit insignitus, hocve tum ideo, ut videant Croatae, banum in gratiis esse reginae ejusque commendationem ad consequendam promotionem esse necessariam, neque recurrendum esse uti Lukauszkius ad devia, tum etiam ne existimetur cancellarius influxisse sive ad comitatuum Crisiensis a Zagrabiensi separationem, sive hujus officii a vicebanali officio dismembrationem, sive demum ad Jursichii tanquam sui antea plenipotentiarii promotionem; Benedictus quoque Krajachich, uti supra notatum. Hac etiam occasione effectum est, ut vicebano actuali Adamo Naisich pendendi annue ex cassa regia resolverentur fl. Rh. 800, protonotario Petro Skerlecz 400, cum obligatione intertenendorum et instruendorum nobilium aliquot patriae filiorum. Atque haec ultra illud salarium, quod ex regni cassa haberent. Cuivis similiter supremo comiti ex cassa regia ordinati sunt fl. Rh. 400. Benedictus Krajachich bancalitatis plenipotentiarius et in Sclavonia agens, uti etiam commissionis invalidorum (quod antea erat Jursich) resolutus est cum 300 annue fl. salario. Comitis autem cancellarii plenipotentiarius aeque in locum promoti Joannis Jursich resolutus est tabulae judiciariae assessor dominus Antonius Bedekovich.