CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1491181 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1491181.

Nodus 1491181 in documento krcelic-b-ann.xml


(Busan pro se ipso solicitus. Causa, cur Lukauszki Busanio faverit.)

Quia porro in eadem ab Altham scripta epistola et domini Busan facta fuisset mentio, tanquam domini Raffay avunculi, ideo Busan per vias omnes quaesivit, praecipue autem medio consortis Jursichianae, placatum respectu sui reddere Lukauszkium. Cum enim Lukauszki apud Busanium scribam condam egisset et res illius universas sciret, rogandus erat mitigandusque, ut illius parcius nihilque ultra necessitatem recordaretur. Busanius vehementer pro se, ipso erat solicitus et clancularie ac per ipsum episcopum rogabat Lukauszkium, ne in res | suas excurreret. Observare etiam in Lukauszkio fuit, motus illos erga Busanium primos eundem deposuisse, sive dein ob complicitatem, uti dicebatur, in armalium aliarumque litterarum expeditionibus, sive, quod Busanius ipse, uti fidedigne audivi, Lukauszkium in expensis adjuverit et vexam illius aere redemit. Hoc certe verum est, Lukauszkium ea, quae de Busan scripsit, antea cum eodem communicasse, quam exhibuisset. Neque contra eum exposuit quidquam gravius, quam illam erga Petkovich vicecomitem expostulationem, quod res illa sive populi Montis Claudii contra Raffay lamenta aliter scribi potuissent. Ad quae Busan subtilitate sua et erga Lukauszki pleno cum respectu reposuit, ut in replica sua postea vix aliquot verbis Busanii fecerit Lukauszkius mentionem.