CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1491156 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1491156.

Nodus 1491156 in documento krcelic-b-ann.xml


(Lukauszkiana puncta contra Raffajum.)

Caeterum ut ad res Lukauszkianas redeamus. Quamvis ad 15 puncta epistola sua Viennae reducta sit per amicos suos, quae is ubertim probavit, principaliora fuere: Raffajum plenipotentiarium simul et vicecomitem contra leges municipales, mandata regia, fuisse. Immo regnum totum testatum fuisse principi, quod plenipotentiam resignasset, cum tamen sciverit esse plenipotentiarium. Raffay negabat, se fuisse plenipotentiarium, at tantum dominalem judicem. Sed Lukauszki tam suis expeditionibus quam comitis Georgii ab Erdoedy epistola, ad Matlekovich scripta, probavit, in veritate fuisse plenipotentiarium, addendo, quod qua talis et procuratores in judiciis fassus sit. 2do. Quod plura incompatibilia officia contra leges gesserit. 3tio. Servitiis regiis obsistatur; probabat hoc tam conscriptionis impugnatione et modis, quibus contra mandata regia res acta est, quam et regiorum mandatorum neglectu, quae nescio unde per elenchum obtenta numero 16 et suppressa Viennae exhibuit, semet ad cancellariam, quae expedivit, provocando et ad acta regni, quae finitis congregationibus expediri Viennam solent, an vel promulgata sint. Credo ego, Krajachichium medio Bisztriczeji haec Viennae ex ipsa cancellaria obtinuisse. Atque hinc deducebat praepotentiam, addendo etiam ad hanc demonstrandam lamenta illa domini Raffay in regni congregatione publica, quod per commissionem regiam nec citatus nec auditus, convictus tamen sit; ex quo ipso 4to. acta commissionis caesareo-regiae everti procurari subinferebat, addendo puncta illa per dominum Busan concepta et regnotenus distributa, in quibus continebatur: an lamentatum euntes ad commissionem rustici scitu totius communitatis profecti sint, et an ea, quae in actis commissionis continerentur, suo motu detexerint, vel fors aliorum subinstructione, ex quibus, prouti etiam neglectu effectus actorum commissionis, inferebat Lukauszkius, haec ad eandem regiam commissionem evertendam tendere, felicitate ea, qua et conscriptio regni eversa est et commercii promotio plurimaque alia.