CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1491122 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1491122.

Nodus 1491122 in documento krcelic-b-ann.xml


(Montis Claudii homines Viennam iterum suos mittunt oratores.)

Tempore ejusdem Viennae morae Montis Claudii homines oratores suos iterum Viennam submiserant. Comes banus, sive sinistra informatione, sive suspicatu, Benedictum Krajachich causam horum adventus Viennam esse, instantiam iisdem compilasse, Majestati detulit. Ergo jubente regina compraehenduntur oratores, examinantur. Quia vero ex ipsorum fassionibus prodivisset, quod Benedictum Krajachich, dum in via obvium habuissent et eidem semet pro instantia commendassent, is eosdem repulerit, objurgaverit inobedientiae, et quod ammanuensis domini causarum Viennae promotoris Fabsich instantiam iisdem compilasset, ideo comes ab Altham haec iterum Majestati aperuit et contra banum Majestatis objurgationem procuravit, Crevit Krajachichius fide apud principem et remuneratus 200 fl. est medio Althamii. Quae omnia bilim movebant bano. Quidquid autem sive cancellaria Hungarica sive banus in rebus Croaticis repraesentabant, per Majestatem mittebatur Althamio, ab hoc Krajachichio, qui deinde ad talia germanico respondebat idiomate, opiniones dabat, quas dein comes Altham tanquam suas exhibebat Majestati. Ut omnino Krajachich sit, qui istis eam bano causavit confusionem, ut demum is de resignatione cogitaverit, et in effectu resignaverit, uti infra dicturi sumus.