CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1490967 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1490967.

Nodus 1490967 in documento krcelic-b-ann.xml


(Plovanich Viennam missus. Locumtenens instruitur.)

Secretarius locumtenentis dominus Mathias Plovanich ad finem Februarii Viennam a domino suo missus est, fine informandorum palatini ac bani, prouti etiam reponendorum in gratiam regiam domini vicebani ac Raffaji. Hic cum Viennam appulisset, (uti ipse mihi retulit), eo confusiora apud praemissos dominos repent omnia, quod Lukauszki in iis litteris, ad comitem Altham scriptis, sese ad eundem secretarium Plovanich provocasset, quod et illa, quae ipse perscripsisset et plura illis ex eodem Plovanich, brevi ascensuro, sua excellentia, dominus nempe comes ab Altham, intelliget. Quam ob rem bano et palatino | non solum suspectus erat, sed ut complex considerabatur. Cum nihilominus negasset, constitisse sibi quidpiam de Lukauszkiana epistola, a bano adhibitus ad labores est, et ad aulae cancellarium missus pro rerum quarumpiam informatione. Reperit autem cancellarium magis jam affectum dominis Rauch et Raffay, quam ipsummet palatinum. Quod cum palatino dixisset, neglectum promulgationis quorundam mandatorum iis attribuens, a quorum consiliis locumtenentem stare oportuit, palatinus haec ipsa cancellario dixit, vocans in testem secretarium. Taliterque crevit intra praefatos dominos exacerbatio, atque in dominum Rauch culpa etiam locumtenentis coram ipso principe derivata. Et locumtenenti perscriptum, ut dehinc protonotarii Adami Naisich staret consiliis et dominum Rauch ad resignationem disponeret, secus procul dubio deponendum. Martio ferme integro Viennae mansit secretarius in mandatis a bano habens, ne comitem ab Altham quacumque ratione inviseret, aut cum eodem constitueretur. Movit nihilominus vel adminus confirmavit banum in opinione illa, quod necessarium sit, ut Rauch a vicebanatu amoveretur , quia, ut dicebat, jam audivit, qui erant pro protonotarii officio candidandi. Monuitque banum, ex veteri more notarium comitatuum Zagrabensis et Crisiensis candidari debere, quod et secutum est, uti infra dicetur. Copiosis ergo instructionibus et mandatis oneratus tandem rediit.