CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1490729 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1490729.

Nodus 1490729 in documento krcelic-b-ann.xml


(Homines Montis Claudii lamentantur contra Raffay et examinantur.)

Interea dum praemissa occultim tractarentur, ultra 300 hominum Montis Claudii Zagrabiam comparent, ad praeinsinuatam urbarialem deputationem lamentantur, protestanturque de tumultu, et quod tumultuantes dicti sint. Accusant dominum Raffay de excessibus et verberatione, praeterea privilegia sibi Vienna submissa, uti ex judlium Kesser intellexissent, extradari urgent. Ultra triduum Zagrabiae moratis ordinatum tandem, ut a vicecomite Georgio Petkovich in domo regnicolari examinarentur. Quo idcirco vocati, etiam sunt examinati, quo in examine et eorundem confessionibus gravabatur admodum dominus Raffay. Hinc dum factum peractumve examen in praedicta urbariali deputatione legeretur, dominus Busan, Raffajanus avunculus, sinceritate vicecomitis non contentus edixit: potuisse vicecomitem aliter has illasque res expressisse, neque tam aperte inserere debuisse. At vicecomes, re hae offensus, gravius expostulare incepit effarique, se solitum | non esse, ut testimonia coram se deposita scribat aliter, quam ut testes dicerent, esseque hoc contra officii sui juramentum, quin et bonam fidem, quare exacerbatoque utroque, vicecomite videlicet et Busanio, in graviores venerunt verbales rixas. Vicecomes immutare nil voluit, projecitque, immutandum dominus Busan quod vellet. Ac licet ille integritatem suam et officii sui tueretur, pro inimico nihilominus domini Raffay acceptatus habitusque est facto tali.