CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 149032 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/149032.

Nodus 149032 in documento kunic-r-epigr.xml


569. [568.] In stultum sibi invideri judicantem. Invidere tibi dicis me, Rulle, nec hercle Diffiteor; sed scin, quid tibi, ego invideam? Invideo, talem quod te non spernis et esse Non risu dignum credis, at invidia. Hanc tibi pol, laetum quae te, facit atque beatum, Hanc tibi, ego fateor, stultitiam invideo.