CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 149001 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/149001.

Nodus 149001 in documento kunic-r-epigr.xml


568. [567.] In arrogantis ingenii jactatorem. Quae tu mira vides, alios haud posse videre, Celse, putas acri quamlibet ingenio. Est tamen, est, aliis quod visum, tu tamen unus Nescio qui nunquam, Celse, videre potes; Istud nempe ipsum: quam stultus, quam sit ineptus, Qui se acri praefert omnibus ingenio.