CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1489240 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1489240.

Nodus 1489240 in documento krcelic-b-ann.xml


(Tumultus V. Carolostadiensium.)

Quintus tumultus, haud quidem adeo publicus, gravis nihilominus, et quasi privatorum, ex generalatu Carolostadiensi desumitur et promanavit. Divulgato generalatus Varasdinensis tumultu, generalis Carolostadiensis Petazzius Vienna sub initium Januarii se contulit. Metuebatur enim, generalem hunc singulorum omniumque confiniorum futurum tumultum. In effectu Likani inobedientes et refragarii sic effecti sunt, ut capitaneum Talheimp, in suo vesperi cubiculo ad mensulam sedentem, per fenestram scloporum aliquot ictibus occiderent, alios item. Generalis attamen Petazzi providentia ignis hic in limine exstinctus est, et occisores officialium morti dati. Auditus dein populus, et per generalem rebus eorum accomodatis, res tota sopita est, respectu vel maxime generalis, qui plebi et populo multum favens est. Quia vero officialibus fuisset severior, et mores veteres ac consvetudines sublatas voluisset, ex junioribus capitaneis quosdam ad stabum promoveri fecit, non sine seniorum offensa. Immo vicecolonellum Pezzinger et supremum vigiliarum praefectum Tompa, | sub praetextu senii et gerendorum debite officiorum minus aptorum, ut ajunt,jubilari procuravit, non sine eorundem offensa. Qui Viennam quia profecti fuissent, ut aula videat, an adeo senes sint, quod jubilari mererentur, plurimaque contra generalem semet dicturos metuerentur; accedente eo etiam, quod Mikassinovich vicecolonellus Varasdinensis tumultum generalatus illius ad Petazzii apostolatum traheret, quasi is plus se apostolum quam generalem tempore eo, quo illi generalatui Capronczae praefuit, exhibuisset: his proinde ex rationibus cum generalis Petazzi Viennam ipse ascendere nequivisset, ne se absente quid mali in generalatu Carolostadiensi eveniat, Kleffeldius, qui ex banalibus confiniis ad generalatum illum translatus fuerat, Petazzio ad oculum sese addictissimum simulans spe promotionis suae ad generalis dignitatem et commandae Caproncensis obtinendae, postquam, ut Viennam peteret, facultatem obtinuisset, Viennam a generali mittitur, ipseque Petazzius Zagrabiam cum eo appellit, et in domo mea hospitatus Kleffeldium in omnibus instruit, et quasi suo quoque nomine et in causis generalatus Viennam mittit. Sed quia jam Beckius ad tumultuantes Varasdinenses et Szeverinum ordinatus submissusque fuisset, Kleffeldius tarde appulit. Mansit tamen anno integro et supra Viennae, in praedescriptis tumultibus occasionem nactus, sese de vicebano et locumtenente, per quos amotus ex banalibus confiniis erat, immo et de toto regno ulciscendi, nam collateraliter et de multis interrogabatur, tanquam antea in regno existens, et plurima insusurrabat, potissimum vero, impeditam regni conscriptionem ideo, ne banalia confinia per regnum exsolvi posse appareat, quod Kleffeldius ex accurata conscriptione fieri posse sustinuit, dum pro auctione salariorum militaribus officialibus Viennae egit. In causa quoque generalatus Carolostadiensis egit omnia, et ad nutum generalis, diluitque universas accusationes, a Pezzinger et Tompa tam suo quam et aliorum officialium nomine factas, adeo ut hos re infecta redire Vienna oportuerit. Sub spe autem consequendae promotionis et obtinendi generalatus Varasdinensis haec omnia fecit Kleffeldius. Postquam vero vidisset, sibi praelatum ab aula colonellum Beck et huic spes suas obtigisse, animadvertens, mareschallum Neuperg consilii bellici vicepraesidem resolutum esse, atque hunc et gratia apud Suas Majestates pollere et Petazzio affectum non esse, credens, sub novo hoc quoad titulum vicepraeside, quoad rem consilii bellici gubernatore, reformanda fore omnia, ut Neuperghii aucuparetur gratias, cepit eidem et caesari ac reginae ipsi defectus generalatus Carolostadiensis proponere, et, quae corrigenda essent, scripto exhibuit, Petazzium excusando, quod exiguo hoc, quo in generalatu esset, tempore neque his mederi valuerit, sed neque potis esset ob mandatum caesaris, ut antecessoris sui generalis Scherzzer inhaereat vestigiis, ab illo instituta servet, neque vel in minimo immutare audeat. Hinc quia Petazzius ob respectum mandati talismodi in generalatu illo corrigenda nec proponere auderet, se ob principis servitium et publici boni rationem Scherzzerianas fraudes et deceptiones detegere, necessariumque, ut his medeatur, esse. - |

In quantum porro mihi intelligere ex ipso Kleffeld Viennae licuit, tametsi fuissent specialia plurima, haec tamen generaliora erant et majora fraudum praetensarum Scherzzerii olim capita, lmo. Quod ex generalatu Carolostadiensi militum ille numerus in milibus 16 prodire nunquam possit neque exiturus unquam sit, consequenter in hoc aula decepta. 2do. Quod homines illi omnino miseri et mondurae procurandae incapaces, juste quidem a regina iuventur in 40 milibus fl. pro distribuendo iisdem pane et conservandis in generalatu hominibus, hoc tamen ad quorundam interessentiam servit, qui pretio majori ex bonis suis milium dant, taliterque et aulam defraudant et populum. 3tio. Monduram, quam regina in pleno solveret, vix octo milibus dari, residuum Scherzzerio emansisse, immo cum nec 16 milia proditura ex generalatu sint, Scherzzerium generalibus cum magna aulae deceptione reliquisse campum, ut eisdem semper aliquid emaneat iidemque ditentur. 4to. In ipsa procuratione mondurae multum emanere. 5to. Vigilias praestari in vestitu plebeo et rustico. Plurimaque alia. Credebat Kleffeldius, rem se gratam praestare Petazzio. - At Petazzius, cum hanc Kleffeldii repraesentationem, sibi pro informatione exmissam, accepisset, eandem circumstantialiter considerare incepit. Vidensque, Kleffeldium spe suae promotionis damnatum, metuendo, ne fors a se loco movendum haec assumpta fuerint, Scherzzerianas protegit ordinationes, sustinetque, tot hominum milia generalatum habere militis, licet pacis tempore totus in pede non sit, causa potissimum non aggravandi aerarii regii, et singulorum dat fundatas rationes. Subjungit dein, sinceritatem sibi non videri Kleffeldii, qui zelum hunc suum generali detegere debuisset antea, totumque, ut erat, reginae sincere aperit. Mutationibusque continuis haud quaeri aliud, exponit, quam tumultuum occasionem, quos a sui memoria recitat omnes ac unice ex novitatibus. Se in summo periculo sub anni hujus principium stitisse generalatus hujus tumultum, nec novo opus esse. Confestim curat conscribi totius generalatus viros, prodivitque, in toto generalatu Carolostadiensi ad centum milia virorum esse. Dein Scherzzerium exsecutorem fuisse fidelem caesaris mandatorum. Hinc si status praesens generalatus Carolostadiensis damnari debet, dicasteria ipsosque a Kleffeldio Augustos artificiose accusari. Kleffeldius ista sibi non ominatus, in Petazzium directe surgit, eumque falsitatis arguit. Petazzius rem eandem Kleffeldio adscribit. Serbellonius, absoluta Veröcensi commissione, per Labacum in Carolostadienses partes exmittitur, lustrat generalatum. et Viennam redux pro his revidendis intra Kleffeldium et Petazzium commissarius dicitur. Posonii praefigitur partibus a Serbellonio terminus, Petazzius eo per se nec ascendit, attamen in favorem sui fertur sententia et Kleffeldius cadit. Novam iste iterum urget commissionem Viennae praetextu eo, quod denuntiationes suae de toto generalatu accipi non debeant, sed suo regimine, quia is Likam et Corbaviam non vidisset, sed litteratorie Petazzius enervavit ista, videlicet I. fateri Kleffeldium, se generalatus non habere notitiam, proinde nec denuntiare quivisse. II. In sua denuntiatione voluisse, 16 milia virorum e generalatu prodire non posse, quod nunc subtiliter trahitur ad regimen hoc aut illud, quia ex toto generalatu regimina constarent, et occasione belli generalatus totus 16 milia dare deberet, essetque ab arbitrio aulae, quis colonellus ducat populum. Divisio generalatus in regimina ex systemate aulae tempora belli non respiceret, sed pro facilitando populi bardi et silvestris occasione pacis civili gubernio. Et an obtinuerit, ignoro. Ad extremum sequenti anno Kleffeldius, rebus suis divenditis Carolostadii et uxore Graecium revocata, Graecium et ipse concessit, ibidemque diutius moratus est, atque ad mensem ferme Octobrem 1756., quando ad castra exivit regia, et successive in generalem vigiliarum praefectum est resolutus. Atque hac ratione Kleffeldius e Croatia sese eliberavit. Credebat vulgus rumorque sparserat, colonelli officio privatum esse, quod res suas Carolostadii vendidisset et Graecium evocasset uxorem, attamen, quia sui loco alter suffectus non fuisset, quoadusque generalis non obtinuisset dignitatem, et postea cum Carolostadiensibus Graecio ad castra profectus sit, privatus officio non fuit, sed ne cum generali Petazzio tricas habeat et turbare videatur dispositiones generalis, ut Graecii morari sedemque figere valeat, sibi indultum, Petazzio non refragante, fuisse apparet. Audito hoc Kleffeldii casu, plerosque audivi dicere: Quem mareschallus et banus Batthyani tot annis noscere non potuit, hunc Italus generalis Petazzi ante annum efluxum praecipitavit. Et qui dominabatur mareschallo, generali vigiliarum praefecto subjici debuit, nec hunc sufficiens regere, qui bano, Sclavoniae regno ac ipsi fere aulae leges dare praesumpserat. Pluraque, ut fieri assolet, talia. Observandum attamen, ad dejiciendum gratia aulae Kleffeldium contulisse Serbellonium | plurimum in illa sua Posoniensi commissione. Serbellonium autem amantem procumque fuisse domicellae Julianae, tavernici comitis Illyeshazy filiae, sororis alias comitissae locumtenenti Adamo Batthyan conjugis. Hujus maritus uti erat Kleffeldio inimicus et suae e banalibus confiniis translationis causa, sic Petazzius comitissae hujus in utroque generalatu, Varasdinensi videlicet et Carolostadiensi, gratias meritus. Haec per domicellam sororem suam, a Serbellonio quaesitam, et causam commendabat Petazzii et Kleffeldium damnabat. Olfecerat ista Kleffeldius et revisionem actorum Serbellonii Viennae postulabat. Sed respectu Batthyani eam Graecii moram accepit spe secuturae promotionis. Neque enim mareschallus Batthyan in ea, qua erat fratruelis suus locumtenens Viennae crisi ut Kleffeldius aperto ore sit, voluit. Attamen ad extremum nec Serbellonius Julianam obtinuit. Sed haec fuit imaginaria ex parte. Kleffeldii causa, vera autem illa, quam infra describemus occasione commissionis tractatus Veneti cum Austria. Fol. 332. et 333. descriptum.