CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1489184 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1489184.

Nodus 1489184 in documento krcelic-b-ann.xml


(Tumultus IV. subditorum inferioris Sclavoniae.)

Quartus tumultus inferioris fuit Sclavoniae rusticorum, de quo, in quantum ab habentibus notitiam ad me relatum est, in tantum memoriam hujus posteritati relinquo. Postquam, conclusa 1748. pace promulgataque, dominia Hungarica antea in Hungaria habita duci Mutinensi vigore articulorum pacis restitui oportuisset, dominiorum illorum emptores de rehabendis pecuniis fuere soliciti. Condemnato vero existente generali barone Trenck, bonisque suis Sclavonicis fisco adjectis, iisdem creditoribus pro amissis Mutinensis ducis bonis non solum Trenckiana bona altissimo precio data sunt, sed ob aulae necessitates, quia diaeta (quae anno 1751. celebrata est), iudicenda, fine augendi contributionalis quanti meditabatur, cancellarius vero Hungariae, ne supersit quaepiam lamentorum Hungaris occasio, in diaeta 1741. promissa ut in effectum deducantur urgebat credebatque necessarium. Hinc 1749. ad limites divisorios comitatus jurisdictionis a militari processum est. Qua occasione, quia plurimorum bona ad militarem devolvi oportuit jurisdictionem, uti in specie baronis Marci Pejachevich, ex cameralibus Sclavoniae bonis cambium similibus fieri oportuit, uti et baroni Pejachevich dominium Veröcza, olim reginale, in cambium Mitroviczae ac aliorum obtigit. Comes praeses camerae Antonius Grassalkovich, commissionis talismodi praeses, occasione hac animadvertens, bona illa Sclavonica, quae alias a camera possidebantur, et occasione rerum distrahendarum carere et Turcis advicinari, ut bona illa cameralia aut omnia divendantur aut creditoribus aulae pretio elevatissimo assignentur, concepit effecitque. - Enimvero non solum Trenckiana illa, sed et caetera cameralia in inferiori Sclavonia bona aut creditoribus assignata sunt, aut cambiata, aut divendita elevatissimo omnia singulaque pretio. Possesores novi, ne in suis damnificentur pecuniis, accurate aspexerunt. Itaque per exstirpaturas silvarum et desertorum, implantaturas item vinearum, prunorum, et agrorum culturam, copiosissimis, ut pronum est judicare, indigebant laboratoribus, atque ad hos praestandos suos compellebant subditos, blandisque primo verbis, tum severioribus, usu denique licet vix trium completorum annorum. Praeterea quidquid ad dominos terrestres emolumenti ex educillis, macellis, foro, aliisque diversis obventionibus, praefati terrestres domini ad se attraxerunt. Promontoria integra ex rusticorum vineis sibi exciderunt, plurimaque talia rei familiaris et oeconomicae. Sciendum vero, antea subditos illos terrestrale tantummodo annuum in fl. 12, item laboratores annue totidem dominiis praestitisse, ac insuper contributionale quantum regium exsolvisse. Piscationem, lignationem, glandinationem, caeteraque similibus beneficia gratis a dominiis habuisse. Amplissimas item terras erga decimam tantummodo solvendam tenuisse. - Igitur cum nova haec onera populo gravia viderentur, dominia e contra summas, quas investitas haberent, meditarentur, praecipue quod sub evictione fisci regii summae tales essent, et pretio, a camera taxato, bona accepissent, sub praetextu illo etiam, quod bona inferioris Sclavoniae, tanquam antea confusa et mixta, item ob defectum comitatuum, regulari non potuerint, per sedes suas dominales, item vim, incoatas a se amodo et deinceps in usum et consvetudinem trahere laborabant. Antonius Spissich, post restitutum postliminio Veröcensem comitatum, primus hujus comitatus vicecomes ejusdemque ferme dominus et in eodem potens, ista partim a Croatia partim Hungaria in Sclavoniam induxisse et docuisse, praetendebatur, ut ob suam praepotentiam superiori anno a vicecomitis officio una cum caeteris sibi adhaerentibus occasione restaurationis amotus sit, | suffecto in ejus locum domino Adamo Frivaisz. Iste lamenta subditorum videns et leges considerans, cupiens iisdem prospicere, animadvertit, nil semet operaturum, cum dominia comitatum constituant et in favorem sui decisura sint, quin ipsum ab officio amotura, nisi altiori gaudeat protectione. Eszekinensis generalis Merzi implorat auxilium, qui et istud, nesciretur quo fine, pollicitus est, et instantias subditorum lamentantium aulae praesentabat communicabatque, omnia aperiens, dominorumque subditos generalatui restitui deposcere exponebat. Vicecomes quoque in comitatu agere agenda non omittit. Sed uti rebatur, accidit, dominia nempe sese invicem fovere. Quare is cum generali conjunctior, uterque enim metuebat, ne exemplo Varasdinensium et militares, aliunde aggravati hacve occasione a decimis aliisque pluribus exempti, ut gratia hac a tumultu revocarentur, et comitatenses rebellent, taliterque totus populus etiam Hungaricus tumultuet. Plebs vero, viso eo, quod a comitatu nullum veniat remedium, in bonis Antonii Spissich manifeste sese opponit et tumultuat absque tamen incineratione et spoliis, quos et in aliorum secuti sunt dominiis. Sed illico intercepti per pandurones et generalem fuere plurimi, atque ad generalis sive praesidii positi carceres, non sine dominiorum stomacho contra vicecomitem Frivaisz. Interea supervenit Vienna mandatum regium, ne usque ad futuram commissionem ad quaepiam praestanda stringatur a dominiis populus. Res ergo hoc in statu emansit. In comitatu Posegano vicecomes Lucas Novoszel de sui comitatus tumultu ad aulam nil retulit, sed duntaxat de quibusdam, qui eum moliebantur, in limine statim interceptis, ob quod ejus vigilantia laudata est, quod videlicet meditatum malum per captivitatem quorundam restrinxerit. - Profecto ex relationibus generalis Merzi et vicecomitis Frivaisz contra dominia haec inferiors Sclavoniae aula Viennaque tota praejudicium illud vel maxime desumpsisse videtur, terrestres dominos contra proprios excedere subditos hosque praegravare, et particularia ista ad universos extendere etiam superioris Sclavoniae, vulgo Croatiae nuncupatae, fundamento qui maxime eo, quod Antonius Spissich Croata ista Sclavoniae onera vel primus induxerit, vel sub eo inducta sint. Hinc, sicuti Zagrabiae contra vicebanum ac Raffay lamenta maxima, sic Veröczae contra Antonium Spissich, qui etiam in notabili summa, rusticis et comitatui persolvenda, convictus exstitit, quia contra ejus universa facta actave inquisitum, accusantibus hominem ferme singulis.