CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488973 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488973.

Nodus 1488973 in documento krcelic-b-ann.xml


(Viennae de referendis actis commissionis quaestio.)

Commissionis acta per cancellariam expediebantur omnia. Episcopus Noviensis Adamus Patachich a cancellario pro referente fuerat nominatus. Displicuit istud consiliario Koller, qui referens esse ambiebat, suisque modis effecit, ut acta ista tanquam criminalia, monente regina, per ecclesiasticum consiliarium non tractarentur. Cancellarius itaque ad eludendum Koller alteri consiliario, Jacobo quippe Szvetich, ea tradidit et iste fuit referens. Koller, absoluta jam terminataque commissione, disposuit banum, ut commissionis acta sibi extradanda peteret obtineretque a regina. Graviter rem hanc pertulit cancellarius (uti observavi in hac recte circumstantia Viennae existens), dicebatque, rem hanc fieri ideo, ut Koller forum superrevisorium evadat, banus enim, aliis occupatus, nec tempus haberet pro horum revisione. Interim volente sic regina, bano et per hunc Kollerio data sunt. Iste credimus favere quibusdam volens acta haec cupiverit, sed irritando cancellarium omne, quod voluit, in vanum abiit, ut hinc vere existimem, referendas sequenti anno confusiones promanasse. Cancellarius enim resistebat Kollerio ac bano, quos actorum superrevisores non sustinebat, banus econtra et Koller tam sua defendere volebant, quam cancellarii factis resistere. Hoc vero annotandum censui ob eorum, quae subsequuntur, intellectum tantasque subsecutas confusiones.

Quinta demum Septembris anni hujus commissio est dissoluta Zagrabiensis. |