CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488957 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488957.

Nodus 1488957 in documento krcelic-b-ann.xml


(Convicti stabales illi officiales, per Rauch creati. Petkovich et Matlekovich absoluti.)

Ultra vero praemissos sententionatos per eandem commissionem fuere convicti stabales illi quinque sub tumultu rusticano officiales, nempe vicebanus, Raffay, Georgius Jellachich, Georgius Petkovich et Nicolaus Matlekovich, in summa fl. Rh. tredecim milium, ratione ea, ut vicebanus milia quinque, vicecolonelli singulus tria et supremus vigiliarum praefectus quivis unum, pro praedis exsolvat, at quae tam apud hos quam et alios restarent, restituerentur in natura. Quantum fidedigne intellexi ex commissionis commembro, singuli assessorum suae fuere opinionis. Sensit quidam absolvendos omnes, alter condemnandos singulos, qui adfuere. Quidam vicebanum solum, iste vicebanum cum Raffay et Jellachich, ille praemissos omnes quinque. Sententia contra hos propter hanc opinionum diversitatem promulgata non exstitit, sed locumtenenti per mandatum venit regium, praemissos quinque modalitate praedicta aggravari. Petkovich nihilominus recurrit statim ad episcopum Noviensem et cancellariae consiliarium Patachich Adamum, prouti etiam ad cancellarium, deducens, se, dissolutis et dispersis in Gay tumultuantibus, nullis vicebani interfuisse consiliis, quin judiciis praepositum fuisse, et universa, quae ei data erant, hodiedum servare et restituere paratum. Pro vicebano et Raffay uti et Jellachich a locumtenente commendatitiae scriptae sunt, nulla facta mentione Petkovichii et Matlekovichii, quod iisdem pro maxima cessit commendatione et utilitate, dum horum exclusio factio reputata est, et praecipue ob superius insinuata de Matlekovich facta, ob quae exclusio ejus pro vindicta est interpretata. Quare patrocinante aulae cancellario, cum Petkovich et Matlekovich in Gay tumultuantes reperissent et repulissent, neque vel unicum ibi trucidassent, aut praedas fecissent quaspiam, de animo praedandi eorum nec suspicionem haberi posse subsumptum est, consequenter absolvi debere. Prouti per mandatum etiam regium mense Novembri submissum, hi duo effective absoluti fuere, imposito solum onere de restituendis iis, quae haberent. Quod absolutis his duobus magnam causavit invidiam, neque status ex congregatione sua pro his duobus vel egerunt gratias, sed pro vicebano et Raffajo ex congregatione scripserunt commendatorias, ratione illa, quod nec citati nec auditi fuissent legitime. Quae commendatio factiosa iterum est habita et ex commendatorum culina, quia Petkovichii et Matlekovichii absolutio grata non fuisse statui publico interpretabatur.