CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1488872 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488872.

Nodus 1488872 in documento krcelic-b-ann.xml


7mo. (Capitulum Zagrabiense Althamio summas credit quinque a cento. Favet Althamius capitulo.)

Capitulum, quod nulli antea magnatum nobilium fecit, quantumvis ab horum antenatis fundationes majores acceperit, hoc anno 1755. et Althamio ipsi 60 fl. milia dedit mutuo erga quinque a cento interusurii, taliterque primus Althamius fuit, qui sub hoc interesse summas accepit capituli. Item totius insulae Murakösz decimarum arenda pro fl. Rh. annuis mille facta eidem comiti est. Utrique rei ego in capite cum paucis aliis adversabar, primo quod a capituli usu et legali interusurio eo minus recedendum esset, quia et nobilium alii jure istud praetenderent ob tot favores ab antenatis eorum ecclesiae praestitis, tam per fundationes altariarum, bonorum donationes, legata, favores in tuendis ecclesiae juribus et privilegiis, tot item ecclesiae incendiis, prouti etiam propriis, quos actu praestarent. Quaerent item deponentque summas debitas, et quo eas capitulum elocabit. Arenda etiam in praejudicium mensae canonicalis tam abjecto pretio arendari nequiret. Verum Georgius Reess custos. Joannes Paxi aliique sustinuere, capitulum esse liberum ea, qua vellet, ratione summas elocare, neque aliquem factum uni favorem sibi praetendere posse. Replicabam, summas parochorum, collegiorum esse aliarumque piarum fundationum, quomodo ergo liberum est capitulum damnificare parochos, qui sacra etiam ad quantitatem diminuendae summae diminuent. Juventutem quoque in collegiis diminui oportebit. Si enim 60 fl. milia sex a cento elocentur, annui interesse erunt fl. 3600, si autem quinque a cento, obvenient solum 3000, adeoque sicuti fl. 600 diminuetur summa, sic ad minus tres juvenes diminui oportebit. Auditis his, plures canonicorum meae adhaeserunt opinioni, protestatique sunt de capitularibus summis item privativis canonicorum Althamio elocandis. In angustiis ergo Ressius et Paxius constituti, episcopo, partium Althamianarum oratori apud capitulum primo, per canonicum episcopi fratrem Nicolaum Tauszy resistentiam meam caeterorumque canonicorum seductionem deferunt, quam episcopus confestim Althamio detegit, mihique eo magis facit inimicum, quod frater illius generalis 30 adminus milia praestolaretur, Althamiusque me sibi non adversaturum medio Bisztriczaji mihi nunciasset, quod praepositura major vacaret. Reposui nuncio, me ideo non adversari, quod sensus meos pro jurato officio aperuerim. Videbantur autem singula verba mea relata Althamio, cum idem Bisztriczey mihi dixisset, defunctam comitis matrem, uti apud imperatorem Carolum VI. gratia primariam, sic pro capitulo et dioecesi Zagrabiensi anno 1733. archidiaconatum Bexin, decimas capitulo dantem, conservavisse, erigendumque episcopatum Sabariensem impedivisse, plurimaque alia sub Carolo VI. ecclesiae praestitisse. Comitem item plus, quam 600 illi fl. sunt, dioecesi, ecclesiae, parochis, vel sub hac commissione facere posse. Qua ex re perspexi, quidquid locutus eram in consistorio, episcopo et comiti revelata fuisse. Hinc comes, cum Viennam irem Augusto mense, promissas commendatorias ut paret litteras, tempus invenire non potuit. Immo episcopo primam illam partem seu | paragraphum, superius notatam, exhibuit, ut is postea pasquillum mihi imputare voluerit. Erat, uti infra videbitur, quorundam canonicorum machinatio, ut me a spe obtinendae praepositurae dejiciant, itaque, tum ad hunc obtinendum finem, cum et promissorum Bisztriczey actuarii sic semet regulaturum, ut lamenta rusticorum capituli, canonicorum et episcopi non solum nulla evadant, immo pro futuro sic regulentur (quemadmodum et factum fuerat), ut ex his clero alterum tantum obveniat. Hinc in veritate esto apud saecularium subditos excessus magnus sit habitus, non stare antiquis vel contractibus vel usibus vel decisionibus; apud nostros, cleri videlicet, subditos res haec non tenuit, quin contra tractatus, accordas regiis firmatas consensibus, saeculorum praeterea praescriptionem, ad reddendas in natura decimas clero omnes obligari adinventi sunt. Apud saeculares excessus habitus quinque dierum hebdomadalis robota, apud nos istud nedum dissimulatum sed approbatum in nostrorum praediorum rusticis. Immo qui antea singulo animali singulum redimebant laboratorem vigore etiam regiarum decisionum, ut id cum duobus dehinc fiat, impositum, et, uno hebdomadatim die laborantes antea, ad majores ductci laboratores. Sed saecularibus diminuta omnia, quin in cleri subditis jam exoleti a saeculo census, uti pullorum, ovorum etc., per commissionem reducti sunt, saecularium autem cassati ut praegravia. Plurima his similia facta, a quibus praescindo. Mirabar, saeculares ista non advertisse, aut si animadverterunt, semet hinc non defendisse. Immo audivi, pro veritate nihilominus non sustineo, quod praefectus episcopi Josephus Delimanich cum canonico Joanne Paxi regulationem illam, de qua postea, conceperint. Quod vel inde suspectum, quia ad singula puncta clero favet augetque

cleri reditus in duplo. - Episcopus igitur, Ressius, Paxius, Putz, Althamio 55 milia pecuniarum enumerari faciunt ex interesse quinque a cento, erga albam cartham, pro residua levanda plenipotentiarium fassus Nicolaum Thauszy. Postquam dedissent pecunias, retulerunt rem hanc aliquibus, rationes has subjungentes. 1. Ob favores comitis per commissionem experiendos. II. Ob voluntatem episcopi tanquam collegiorum protectoris. III. Ob parochos Insulanos et illorum protectionem. IV. Ob alterius debitoris defectum, ac denique ob damna certa, quae ex jacente proveniunt pecunia. Semet Althamio dedisse praemissam summam, quae tamen nec capitularis esset nec canonicorum, sed parochorum, xenodochii deficientium et collegiorum, et illas, quae erant capituli, commutasse, ut capitulo nullum obventurum sit damnum. Haec, me tacente, laudata est Paxii industria, quod tam bene summis capitularium et canonicorum prospexerit et aliorum miserorum summis commissionis praesidis gratiam mercari sciverit. Ressius subjunxit: aliunde diu summas illas ibi non patiemur, sed, sicuti a Klobusiczkio Colocensi archiepiscopo illas post abitum exegimus, sic et ab Altham, postquam abiverit. Dicentes, parochos contradicere et nos pontifici accusare velle, et hac via uni et alteri satisfiet, aut vero, elapso uno anno, executionem faciemus neque eam remittemus, quoadusque comes vel pecunias non restituat vel in celebranda denuo obligatoria interesse sex a cento non promittat. Prudenter et bene acclamatum a pluribus. Malenich, qui Dubicza venerat uti novae factionis director futurus (quae infra describetur), svasit rem totam tenendam silentio, ne, si patriotae resciant Althamio, has summas datas erga interesse quinque a cento, idem ipsi praetendant; Paxio replicante supra memoratam suam astutiam: gratiam uni datam, alium praetendere non posse; Malenichio subdente: Quid si exsolvant? Resius: Unde diabolorum accipient pecunias. Tum prior: Imperatorem cuivis, qui vult, dare quinque a cento, semet audivisse. Dein patres Paulinos habere pecunias, vicinas item provincias, neque debere nos esse solicitos, unde accipient, sed quid, si restituant? Juniores, uti Goymerecz, clamare, inceperunt, res has jam fuisse examinatas, proinde non est, cur ista suscitentur. Ursit Malenich, ut ad faciendam caeteris saecularibus umbram et habendam capituli excusationem in obligatoria comitis exprimeretur: erga interesse quinque a cento et hoc quoadusque petat alter, qui sex a cento accipiat. Paxius, ut se expediat, edicit, credere se, plenipotentiarium comitis, dominum canonicum Thauszy, nil in contrarium habere quoad addendam et hanc conditionem. Ille rem non capiens consensit, taliterque data fuere milia illa Althamio, quamvis comes, postquam intellexisset plenipotentiarii sponsionem, non contentaretur, ut iterum assecurari a capitulo voluerit, quinque annis summam ab eo non repetendam. Qua in re Malenich eum maxime tutatus est. A plenipotentiario nihilominus ipso, canonico nempe Thauszy, mutuum hoc vel maxime vulgatum est, quia totam sibi hujus gloriam deberi praetendebat seque in summis Althamii favoribus jactitabat. Mense Decembri anni ejusdem residuum Althamio datum, quin superaddita milia sex, ut plane 66 milibus teneretur. Arenda ei similiter ad votum cessit.