CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488832 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488832.

Nodus 1488832 in documento krcelic-b-ann.xml


(Investigatio de praedis et talium commissione. Expeditio vicebani damnata.)

Commissionis quoque hujus sub decursu in praedas illas investigatum satis est, cujus videlicet commissione factae sunt. Vicebanus a populo et secum exeuntibus sustinere videbatur factas illatasque. At contra eum pugnabat primo, quia easdem ipsemet accepisset et divisisset, 2do quod populus adeo durus fuisse non appareat, quia in bonis illorum, ubi is noluit, factae praedae non fuissent. Si ergo cohibere imperio suo potuit, ne Lovrechinae et in Raven apud Raffay fiant, eodem suo imperio et alibi abstinuissent, 3. quod capitaneus Matlekovich, qui supremi vigiliarum prafecti munus obibat, cum eodem confrontatus vicebano sustinuit, se habitis a vicebano ordinibus in Biszag praedandi facultatem promulgasse, idque consilio Raffaji et Georgii Jellachich factum exstitisse. Idipsum Georgius Petkovich, Dragovanich et quidam Spissich Carolostadiensibus partibus non solum attestati sunt, sed plures desuper produxerunt scarthecas et domini Raffay scripturas, Schytaroczi autem quoad Negovecz unum solumque Raffay culpabat cum testibus eatenus exhibitis. Vicebanus litteris se Busanii exculpare potuisset, quas quia non produxit, de quibus plures dicebant Althamio, praepotentiae illius et foederis vel inde arguebatur. Itaque omnes illi, qui in illa vicebani fuere expeditione, examinati quoque sunt. Expeditio illa damnata omnimode, et vel maxime ex his capitibus. 1. Quod stabales creare officiales praesumpserit, taliterque vel regiam sibi arrogaverit authoritatem, vel eidem illuserit. Et quod regnum conferentialiter non fecit, id vicebanus cum Raffay praesumpsit. 2. Quod tam crudeliter in facultates miserorum, immo ipsam humanam vitam, et quidem sine defensae mediis saevierit, tumultu rusticorum nec viso. 3. Quod ad carnificis plane munus homines delegerit sub spe gratiae et vitae, quam promittere non potuit. 4. Quod avaritiam propriam saturare procuraverit. dum non studuit nec damnificatis per rusticos nec miserorum conservationi, immo a rusticis damnificatos, uti patres Jesuitas, comitem Patachich etc., neque vel praesumptive reos, minus autem citatos auditosque, ultro spoliavit et majores injurias intulit. 5. Quod ab exsecutione judicium incoaverit et post mobilium omnium (quae propria rusticorum essent) acceptionem spoliationemque, adeoque post poenam eosdem barbaro plane modo Zagrabiam examinandos judicandosque submiserit. Ista fuere contra vicebani expeditionem summa capita.

6to.