CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488699 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488699.

Nodus 1488699 in documento krcelic-b-ann.xml


(Raffay stante commissione suam jactat cum effectu potentiam.)

Innotuerat quoque Althamio, dixisse Raffajum, commissionem non semper futuram Zagrabiae, se autem cum reliquis permansurum. Rem hanc tulit aegerrime et inquisitionem desuper collectam misit principi cum opinione non sperandae pacis, si hi in officiis permaneant; cum enim se praesente talia jactare praesumant, quid se absente futurum? Et magno sui infortunio Matlekovichios stante commissione persequi inceperat. Qua in re capitaneus Nicolaus Matlekovich questus est, et comes Althamius reginae subito significavit, viri hujus insolentiam se jam praesente incoari, et quidem cum fraude. Nam coram se plenipotentiarium Erdoedianum se non esse negavit pernegavitque, | immo ad speciem Orlekium plenipotentiarium esse dixit et plenipotentias ejusdem exhibuit, cum nihilominus comes ipse Georgius Erdoedy in recentibus ad Matlekovichium suis litteris Josephum Raffay suum plenipotentiarium scribat, suisque sic adhaereri debere ordinationibus, tanquam si propriae ipsiusmet comitis essent. Has easdem Erdoedii litteras reginae in originali mittendo, et quoadusque de regimine isthic alio provisum non fuerit, impossibilem esse et videri tranquillitatis ineundae rationem, perscribendo.