CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488666 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488666.

Nodus 1488666 in documento krcelic-b-ann.xml


(Parochos oportuit cathedraliter citare rusticos ad accusandos suos dominos terrestres. Lamentantur Sztenichniakienses contra vicebanum.)

Neque ultro progressus est aut missus, sed a vicario generali Georgio Reesz data sunt mandata parochis, ut cathedraliter promulgetur facultas regia de accusandis suis terrestribus dominis, et terminus pro accusatione praefixus, et in commissione ipsa audirentur lamenta et notarentur. Hoc vero ex cleri processit consilio, qui, si conscriptor per pagos non accesserit, facilius movendos credebat suos rusticos ad mitiores accusationes, sicuti et et factum est. Nam episcopus Vugrae, ubi hac occasione a potiori degebat, suis monduram et pileos spopondit, si ab accusatione praesciderint. Capitulum quoque sic suos disposuit, ut lamentatum exmissi illi essent, quos capitulum vellet, Siscio nempe et Toplicza. Confluebant subditi ad constitutos terminos undique, maxima capitularis educilli utilitate, horumque conscribebantur gravamina. Attendebatur praecipue ad vicebani Rauch colonos, aut etiam alios, qui hunc accusabant, uti Sermagianae viduae coloni, Draskovichiani item ex Sztenichniak, lamentabantur graviter ob acceptum quoddam terrenum et ad Sziszlavich ab eodem teneri, damna item in eodem illis terreno causata. Tum ad Erdoedianos Raffajum accusantis, eos quoque, quorum tumultuaverant rustici, ut Kaszner etc. Aliorum quoque auditi sunt, sed non ea, qua priorum diligentia, immo cleri segniter et remisse.