CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488555 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488555.

Nodus 1488555 in documento krcelic-b-ann.xml


(Initio commissionis acta.)

Zagrabiam appellens commissio atque in arce episcopi hospitium accipiens, offensa primum est, quod nullis caeremoniis sit excepta, neque unicus vel obviam iverit, quin quod ipse abfuisset locumtenens, quem biduo aut triduo praestolari oportuit. Defectum caeremoniarum excusabant, quia publico de commissione non constitit, neque vel conferentialiter publicata fuisset. Ab adventu commissionis altero statim die rector collegii Bohemum illum consiliarium primo accedit et neccessarium esse, ut dominus Jursich commissioni adjungatur, perorat, quam rem ut idem consiliarius cum motivis a se dictis praesidi Althamio enarret voluit, et post haec ipse veneratur praesidem, negotium commendat collegii, et cum a praeside interrogaretur de quibusdam, quae Chaktorniae et Varasdini audiverat, rector non solum affirmavit singula, sed diffusius explicuit, conjunctionem praecipue 4 illorum hominum, qui omnem sibi arripuêre praepotentiam, ut regnum sese arbitrentur constituere, necessariumque censeri, ut commissioni adjungatur aliquis, et rogatus, quem existimaret, reposuit: aut Jursich, aut Bedekovich Antonius, aut Messich Nicolaus. Accedentes quoque ad se capitulares cum de Naisichii fide interrogasset, nemo sinceritatem ejus laudavit, et Georgius Reesz generalis vicarius pro sua dicacitate acerbiora de eo retulit. Episcopus ipse, sive ut praesidi assentiretur sive ex sua inconstantia, nil bene de eo sensit, seseque in conscriptionis merito Naisichium induxisse fatus est, atque ita reliqui, qui accedebant.