CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1488528 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488528.

Nodus 1488528 in documento krcelic-b-ann.xml


(Commissio Zagrabiam ordinata. Praeses dominus comes Altham.)

Tandem ergo uti Kanisam supradescripta caesarea regia commissio ordinata fuit, sic eodem tempore et Zagrabiam. Pro praeside commissionis nominatus comes Michael Joannes ab Altham, aurei velleris eques et Bohemicae cancellariae vicepraeses. Assessores ejusdem dominus de Millersdorff, natione Bohemus et ejusdem cancellariae consiliarius, amicus ille Jesuitarum. Ex tabula regia dominus Gabriel Pecsy, protonotarius palatinalis, ex regno dominus Adamus Naisich, regni protonotarius. Pro actuario Ladislaus Bisztriczey, lingvae gnaris Croaticae, alias in cancellaria Hungarica Viennae cancellista. Neuperghius Kanisiensem commissionem prius instituere debuit propter examina, ac ut eveniat, num condicto hae duae rebelliones acciderint. Itaque et mense Aprili die 23. eandem instituit. Althamius Zagrabiam ad 15. diem appulit. - Porro, quia regni protonotarius Adamus Naisich Zagrabia toto hoc tempore abfuisset et Varasdinum sese, uti supra, recepisset, sicuti nullis conferentiis Zagrabiensibus adfuit, sic nec lamentandi contra se occasionem praebuit; cum tamen pro commissario nominatum intellexissent, ob hominis cognitam plerisque indolem et cum domino vicebano atque Raffay conjunctionem, vel maxime autem, quod is evertendae conscriptionis et tumultus illius primi contra conscriptores maximus fuisset assertor, ab informationibus et ore ejus ignaros patriae caeteros commissarios omnimode staturos metuebatur. Igitur cum mutari amplius resolutio circa eum regia non posse existimaretur, ad adjungendum ei quempiam cogitari a suprascriptis coeptum est. |