CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488510 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488510.

Nodus 1488510 in documento krcelic-b-ann.xml


(Mihaljevich domino Magdalenich succurrit pro defendendo Guscherovecz.)

Reorum quidam, uti primae factionis caput Kussich, secundae item, prouti et tertiae Kellek, ad vicinum sese receperant Varasdinensem generalatum, gratiam protectionemqne apud officiales quaerentes, ac potissimum | apud Mihaljevich vicecolonellum. Iste et pro sui commendatione atque tumultuantium confiniariorum alleviamine instantias eorum Viennam mittebat, ex quibus dominorum terrestrium saevitia et excessus causa totius esse tumultus subsumebantur. Dein ad edocendum, confiniarios partem nullam in hoc rusticano habere tumultu, idem Mihaljevich ad defendenda ab injuriis bona domini tabulae praesidis Balthasaris Magdalenich, Guscherovecz vocata, confiniarios Valachos misit, quod eorundem factum pro evincenti evidentique proba Viennae est habitum, confiniarios partem nullam cum rusticis habuisae. Proinde eo magis credebatur, ad tegendam dominorum terrestrium saevitiem scriptum Viennam, rebellionis causas confictas, cum nec conscriptio esset nec confiniariorum vicinia, immo haec astute praetendi, ut generalatus gravioribus vallatus circumstantiis in regnicolarem potestatem devolveretur, quod uti metuebant officiales, sic qui maxime impediebant. Adeoque saevitiei et excessuum nobiles et in aula et apud plebem diffamare accusareque е re ipsorum et generalatus erat. Caeterum quam fidi custodes bonorum Guscherovecz confiniarii fuerint, luculentum est. Depraedatores videlicet fuisse in effectu, quamvis satisfactionem aliquam obtinuisset ex iisdem domina Magdalechiana post diurnorum pro illa arcis expoliatione persolutionem. Incautum fuit politicum regni publicum, quod de hac depraedatione sub praetextu custodiae lamentatum Viennae non fuerit.