CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488497 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488497.

Nodus 1488497 in documento krcelic-b-ann.xml


(Incarceratorum miseriae.)

Incarcerati illi Zagrabiae rustici heu quam crudeliter sunt habiti, re nulla provisi erant. In luto et tanta actitudine detinebantur, ut quamplurimi eorum decesserint. Quamvis porro vicecomes Messich satis Busanium qua regni exactorem ad providendum miseris adurserit, immo vicecomes Petkovich cum Busanio in tricas coram locumtenente pervenerit, neque ob foetorem et sordes ad examina vicecomites accedere vellent, res tamen accomodata non fuit, quoadusque locumtenens non repraehenderetur, utve talium miserorum officialium quispiam curam habeat demandatum non exstitisset; nam tales reos servandos esse ob circumstantias, quas scire oporteret, monebatur locumtenens. Hinc contra Busanium tanquam tot funerum reum accepta indignatio et cassae comitatibus assignandae enatum projectum est. Miseriam incarceratorum horum medio Suae Majestatis confessarii pater missionarius et praefatorum miserorum spiritualis et ex officio suo ad eorum preces pater nempe Mathias Jussich aut potius hujus nomine collegii rector, pater Joannes Galliuff, exposuit, ipsisque jussu regio provideri postea debuit. Scopus examinis vicecomitibus impositi is esse videbatur, ut prodeat, tumultus causam conscriptionem conscriptoresque fuisse. Neutiquam attamen prodire istud potuit, neque vel unus hoc confessus est, nisi stupas illas, a domina Raffajana datas. De qua attamen causa postea.