CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488440 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488440.

Nodus 1488440 in documento krcelic-b-ann.xml


(Vicebani facta et acta per suos collaudata, scriptis etiam ad aulam, et alia, ut legere est.)

Post reditum ergo vicebani celebrata fuit sub praesidio ipsius locumtenentis in episcopali arce conferentia. In qua collaudari satis vicebani expeditio non potuit, quamvis murmurassent privatim ob praedas factas singuli et potissimum post rectoris Jesuitarum instantiam auditam. Vicebanus pater patriae et eliberator conservatorque ejusdem non solum agnitus, sed plane tam bano in sui commendationem scriptum est quam et ipsi Augustissimae per cancellariam, nulla Draskovichii facta mentione. Ut autem securitati patriae consuleretur, per Zagoriam aliasque regni partes distributi fuere confiniarii cum officialibus. Locumtenenti, tanquam in medio confiniorum et regni oportuno loco, sedes residentiae bona Jesuitarum alia, Paukovecz vocata, assignata electaque fuere majori Jesuitarum indignatione. Tum vicecomites Messich et Petkovich examinandis iis, qui adducti fuere tanquam rei Zagrabiam, sunt commissionati. Dissoluta conferentia, locumtenens ad Paukovecz discessit ibique diutius commoratus est.