CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1488273 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488273.

Nodus 1488273 in documento krcelic-b-ann.xml


(Conferentiae continuae, Zagrabiae a Busan, praeside episcopo, habitae. Vide fol. 336.)

Zagrabiae quotidianae apud episcopum conferentiae, sed hac et sine actuariis et sub una domini Joannis Busan, Ladislai Lukauszki et Antonii Bedekovich quasi directione, aliis ad eas nec vocatis existentibus, ut imperium rursus Zagrabiae penes unum Busan esse videretur et acciperetur non sine indignatione et stomacho ab iis, qui negligebantur. Acta diei singulae referebat vicebanus recipiebatque responsorias et quidem a potiori a Busanio, praecipue ubi de gravioribus scriberetur, sicuti relatione domini vicecomitis Georgii Petkovich, affirmantis, se litteras illas vidisse et originales legisse, quibus dominus Busan vicebano scribit, ut urat, praedetur, enecet, nec ulli parcat; et ista ex conferentiae mente. Prouti hoc idem etiam per totam Zagrabiam sic vulgatum fuerat, ut Zagrabiâ spe praedarum plures ad Biszag vicebanum secuti sint. Et quia, uti diximus, conferentiae sine actuariis saepe erant, saepe etsi scripsit quispiam, exigua et manca notabat, ideo plurima in his conferentiis conclusa et vicebano conferentialiter insinuata, negata pernegataque postea sunt, nec ullus scire volebat. His notatis, ad vicebanum digrediamur. - In Biszag supra retulimus illum stitisse, et reducem Crisio Hranilovichium exspectasse. Et quamvis nemo eidem sese opposuisset aut, excepto vicecomite Petkovich et capitaneo Matlekovich, qui in Gay, uti supra, tumultuantes dispulerant, ullus tumultuantes vel vidisset, quia isti, auditis his et visis vicebano | et insurgentibus, ad montes aliaque secura loca sese absconderant et receperant, relictis foeminis et quidem senioribus unice domi, in crudelitates et poenas ac praedas potissimum conversi insurgentes sunt.