CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488209 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488209.

Nodus 1488209 in documento krcelic-b-ann.xml


(Vicebanus pergit adversus tumultuantes. Creati ab eo officiales.)

Vicecomitem ob tantum Zagrabiae de Bosakovina metum vicebanus Joannes Rauch cum Josepho Raffay, Georgio Jellachich aliisque nobilibus sequitur et Bosakovinae ob non compertum Petkovich furit. Nocte eadem Cristophorum Kercselich ad eundem quaerendum atque ad se ad bona Matlekovichii Sztanchich vocata reducendum relegat. Sequenti die cum 20 in terceptis ad Sztanchich comparuit Petkovich, repraehensus graviter, quod sine ordinibus eo ire praesumpsisset, replicante eo, se ab alio ordines habere nequivisse, ob periculum autem, quod imminebat, consulto ivisse. Tum promulgati in Sztanchich fuere officiales et distributa officia (quae res Viennae graviter accepta est, atque pro praesumptione aut crassa ignorantia habita). Creatus videlicet in vicecolonellum pedestrium dominus Josephus Raffay, vicecomes Varasdinensis, equitum dominus Georgius Jellachich, tabulae districtualis assessor. In supremos vigiliarum praefectos creati sunt dominus inter equites Georgius Petkovich, intra pedites vero Nicolaus Matlekovich. Auditor regiminis dictus Petrus Spissich, adjutantius vicebani et colonelli dominus Nicolaus Skerlecz, tabulae districtualis notarias. Promulgati dein capitanei horumque locumtenentes, et caetera uti in regiminibus officia et munia. - Tum, quia prudens erat suspicio rumoresque ferebant continui, tumultuantes hos a confiniariis aeque tumultuantibus adjuvandos, missus est Crisium ad vicecolonellum Pettardy Ludovicus Hranilovich, ut oportuna videret, sciscitaretur, et, si fieri potest, adjutorium impediret. Prudens, dixi, erat suspicio tum ob viciniam tumultuantium cum confiniariis et cognationes affinitatesque intra utrosque, tum ob tempus rebellionis, ut scilicet plures numero fortiores evaderent, maxime autem ob litteras et accessus rusticorum horum cum vicecolonello Valacho Mihaljevich.