CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488107 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488107.

Nodus 1488107 in documento krcelic-b-ann.xml


(Quae causae et motiva tumultus?)

De causa jam et motivo praefati tumultus indagare placet. Levia et minus fundata negligimus, uti et illa, quae in sui defensam tametsi in commissione revelata quidam dixerunt. Nos ex knezio Ternoviticensi, qui Liubojevichii congressibus interfuit, item ex domino Funck capitanei, qui et constanter adhaesit consiliis generalis Gvicciardi et Kanisiensi commissioni interfuit, relationibus; veram tumultus causam hanc fuisse eruimus. - Post translatum Carolostadium generalem Petazzi cum Gvicciardius, eidem inimicus, successisset, antecessoris sui acta factaque damnans, novam aliamque monduram imposuit, populusque eandem in antecessum persolvere debuit et persolvit. Quia vero sacratissima Majestas Sua anno superiore 1754. Edixisset, semet Croatiam anno hoc atque Aprili mense visitaturam, et Varasdinensi generalatui fuisset impositum, ut ad Varasdinum excipere Suas Majestates debeat, postquam Gvicciardius intellexisset, Zagrabiensem episcopum splendida quaequae parare, generalem item Josephum Draskovich banderium ornare suum, ut 10 milia fl. in antecessum Viennam mitteret, generalem quoque Carlostadiensem Petazzi ad splendorem comparare et disponere omnia, cogitare coepit, ut in Suae Majestatis obsequium superare possit reliquos. Cum autem generalatus non haberet notitiam, colonellos Capronczam venire jubet. Quibus detegit cogitationes suas, et num necessariis eatenus sumptibus possit provideri. Colonellus Lalersperg. qui praetendebat, cujusvis nosse facultates et totius generalatus scire vires, hunc generalatum uti aliis ditiorem | sic etiam prae reliquis plus facere posse, omnesque subscripsere sententiae. Orta tunc quaestio, immanis impositio novorum horum sumptuum sub quo evulganda praetextu. Censuere quidam, pro rei veritate dicendum populo, talem requiri ad excipiendam unice reginam, esseque tantum eventualem, nec ituram in consequentiam. Generali istud non placuit tanquam ab aula non approbandum, hiuc sicuti honor ab honorante promanaret, sic obsequium a vasallo, neque de his scire debere principem. Si autem titulus publicetur, conjicere pronum est, facile ad Augustae perventurum aures, quae offendetur potius, quod et sine illius praescitu talia populo imposita sint. Itaque colonellus Lalersperg proposuit, pecunias illas, quas nuper pro mondura dederunt, in hos sumptus mutari posse, atque titulo mondurae novae, quam in adventu reginae habere singulos oporteret (cum aliunde quaedam ad splendorem generalis addenda ad monduram voluisset), novam contributionem imponi, atque sub eodem titulo et praetextu majus etiam quid imponi posse, ut potius supersit quam desit in tali necessitate pecunia. Ac quia in substantia ad excipiendam reginam res haec esset, ut major haberi possit pecunia, neminem eximi debere judicabat, adeoque ut officiales ipsi a tenutis suis atque terris aeque pendant, stabilitum est. Quia porro Mihaljevich, Mikassinovich, Liubojevich aliique schismaticorum in generalatu possessionati bene fuissent computu deducti, prodiit, per 300 fl. е ditioribus allaturos, е minus habentibus per 80, adeoque majores prodivissent summae. Res ad hunc pedem et systema conclusa est, vocatisque kneziorum praecipuis publicata Decembri mense anni 1754. et officialibus impositum, ut ad 20. Januarii pecunias has extorqueant et incassent. Displicuit vehementer kneziis et officialibus schismaticis, quod nemo plane eorundem ad consilium adhibitus fuerit, et quod ad novitates has traherentur, cum officiales hactenus ab iis, quae habeant, in monduram non contribuerint. Unde Liubojevich capitaneus, cum has res intellexisset, ad generalem Capronczam accessit interrogando, num et officiales monduram habituri sint, aut se ipsos uti hactenus vestient. Bardius accepit a Gvicciardio responsum, utpote se Petazzium non esse, qui cum Liubojevich conferat. Si a se exspectat monduram, aliam exspectare non posse quam illam, quae apud profusz esset. Intellectis his, abiit Liubojevich et quid loquantur de promulgatione generalis knezii, indagare per pagos coepit. Quod ipsum erat indicio, ut ad se veniant. Convenere itaque, ut suprafatus knezius mihi retulit, et ab eo postularunt consilia. Et quia primo illo congressu 12 tantum venissent, reposuit: se capitaneum esse et generalis jussa exsequi debere, illos knezios, quos nationis privilegia tueri oporteret. Consequenter viderent ipsi, an semet rusticos sive contribuentes efficere possint. Neque se respondere posse alliud, quam ut Szeverinum eant Se cum tota sentire natione et nationalem esse, in exiguis, sicut nec tota esset natio, sic nec se intra exiguos esse nisi capitaneum. Intellexerunt knezii, plures comparere debere, et occasione alia undique confluxerunt. Habito consilio visum est: non nisi a mere romano-catholicis, cum exclusi fuissent Rasciani, sub praetextu mondurae quaeri palliatam contributionem, id quod deducebant tum ex soluta ante mondura nec tamen recepta, cum et responso | illo generalis Gvicciardi Liubojevichio dato. Statutum ergo, exacturis officialibus boves, vaccas, filios offerri, et si, urgerent, tanquam excessuosos compraehendi et Szeverinum ad audienda Rascianorum privilegia adduci; postquam Szeverinum convenerit natio, pro Liubojevich exmitti, illumque compraehendi, vi adduci et sub metu mortis, ut qua nationalis regat, imponi; clam tamen a kneziis procurandi aeris moneri singulos tanquam rei necessariae pro ablegatis et Viennensibus necessitatibus. Quid in subsequis duobus actum fuerit congressibus, knezius dicebat se non adstitisse, aut, si adstitit, referre noluit. Iste idem Ternoviticensis knezius Neuperghio Kanisae primus haec superiora prodidit et ab illo sex aureis est donatus. Haec erat ratio et motivum tumultus. Praetextus ad exculpandum factum officialium severitas, Marchae unitis restitutio, privilegiorum neglectus. Ex parte autem Liubojevichii sui a Gvicciardio neglectus et in partes Mikassinovichii generalis propensio.