CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1488090 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488090.

Nodus 1488090 in documento krcelic-b-ann.xml


(Novae dispositiones Beckii et erectio loci Bellovar.)

Generalis Caproncensis Beck illico atque redivisset Vienna et generalatus suscepisset curam, ad normam Eszekinensis generalatus disponere incepit omnia, ac in ipsa mondura aequales facere. Officiales in suis districtibus sive compagniis habitare jussit, iisdemque domus exstruere fecit, magnis populi incommodis, dum ob tantos labores nec propriis excolendis sufficientes fuissent et animalibus privarentur. Praeterea intra Szeverin et Racham in loco Bellovar dicto et vocato pro stabalibus habitationes et praesidium instituit, immanibus miserorum hominum fatigiis, quo in loco Piaristas quoque esse oporteret. Exstructaeque sunt plures domus in fine anni hujus et sequentibus, ut Crisio plane transferri stabales paulo post potuerint. Locum hunc non Bellovar, sed Novum Varasdinum vocandum edixit, sub poena plane, si aliter a quopiam vocaretur. Res haec, creditum a plerisquə, facta ideo, ut in medio | quasi confinii staret stabus motusque Valachorum observaret et praecipue infamem locum illum Szeverin, in quo consilia schismaticorum solent celebrari. Immanibus reginae haec facta sumptibus. Sed ut haec bene vertant cupio, metuo attamen successive id eventurum, quod Rachae, Petriniae et tot aliis evenit praesidiis, Capronczam nempe, commodum alias praesidium, sanctum Georgium, Crisium deserenda desolandaque, Novum Varasdinum sive Bellovar nil habiturum firmitatis, cum aliunde e ligno omnia fiant, consequenter inimicis aperiri viam aliquando ruinandae hujus patriae. In novis his praesidiis nil est firmitatis, vetera corruent et in ruinas ibunt, atque praeter inutiles expensas patria periculo exponitur. Faxint superi, res haec ut eveniant aliter. Interim, uti supra, illa harum rerum mihi videtur ratio, ut generalatus Eszekinensis et Varasdinensis coaleant. -- Ultra ista Beckius cassae rationem habuit. Educilla antea omnibus libera sustulit et instituit cauponas, quarum utile in cassam subintraret. Piscationes, glandinationem, ligna et reliqua quaevis beneficia cassae asseruit. Denique nobiles, aliosque omnes, vineas, terras, foenilia in generalatus jure habentes, taxari fecit, antea enim nil solvebant, talesque taxas cassae applicuit. Nos mirabamur taxas illas a nobilibus sine difficultate deponi, cum nihilominus perpetua fuerit de jure quaestio, et quibusdam anno adhuc 1628. tenuta illa adjudicata, uti et per commissionem 1635. Et qui jure incumbente hactenus vineas aliaque ibi possidebant, nunc per census et taxarum exsolutionem jus generalatus agnoverunt. - Praefatus generalis Beck, ad bona episcopalia Gradecz ad episcopum accedens, cum eodem cambium quoddam confecit, cujus attamen notitiam non habemus. Faxit Deus, ne praejudiciosum aliquando exeat.