CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1488019 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1488019.

Nodus 1488019 in documento krcelic-b-ann.xml


(Episcopi Palkovich pro Marcha repraesentatio.)

Comparenti Kanisam Palkovichio Neuperghius proponit primo, ut ad magis merendam reginae gratiam in perarduis his circumstantiis cessionem ultro sponte faceret. Quod quia is se facere non posse reposuisset, res tertio postea die in tota commissione cum eo acta est. Propositumque eidem, cessionem hanc et meritoriam futuram apud principem et necessariam esse; meritoriam, quia |

sic se princeps expediet a crisi et scrupulis conscientiae: necessariam, quia prospicietur in futurum avertendis tumultibus. Dein non nisi 15 esse, qui semet unitos confessi sunt, hinc cum servitium hoc exigat principis, eundem ad spontaneam cessionem moveri oportere. At Palkovich semet scripto repositurum edixit, neque in re tanti momenti nisi consideratis perpensisque antea bene rebus agere se repentine posse fatus est. Datum illi ergo est triduum, quo scripto mentem suam commissioni aperiret. Igitur is (quemadmodum legi postea, dum Kanisa redivisset mihique datam communicasset responsionem) in haec respondit summaria capita, lmo. Credi non posse neque deduci legitime, populum ob Marchae justam et legalem unitis restitutionem praesentem movisse tumultum, cum nec in eam irruisset, nec damni quidpiam attulisset, immo patrem Simeonem Bullich inde abire volentem schismaticus plane populus detinuit et vigilias posuit, ne ab insolentibus mali quidpiam loco accederet. Proinde si quispiam eo tumultus praesentis causam trahat, id sine fundamento, nam ex factis et actis intentiones metiri solerent. Quia porro facta schismatici populi in tutata Marcha, patre unito detento, proviso per eosdem, optimam pro unitis et unione voluntatem testarentur, quis ex mala cogitatione haec promanasse asseret? 2do. Si servitium attendatur principis, exigere hoc ipsum, ut in repetitis adeo schismaticorum tumultibus sint intra eos tales, qui motus eorum observent, videant. Quid enim, si unam omnes intentionem haberent, uti sub Leopoldo imperatore acciderat? Et si nil obest reipublicae et principis servitio, quod intra catholicos haeretici maneant in Hungaria, quin et ipsi schismatici, item intra haereticos in Anglia Imperio, catholici, quid servitio obesse poterit principis, si uniti intra non unitos sive schismaticos commorentur? Et utinam praetensio haec ejiciendorum unitorum servitio magis non obesset principis. Proinde 3tio necessariam haud censeri Marchae resignationem. Sed neque meritoriam, potissimum apud apostolicam reginam, quae resignantem damnare deberet, quod firmas illas 15 numero oves deseruerit, cum tamen Christus pastorem bonum 99 relinquere dicat, ut unam aquirat perditam. Igitur cum perditarum in generalatu major et potior dicatur numerus, ut perditae illae oves ad ovile Christi reducantur, sicuti laborare deberet, ita eo minus spontanee resignare vel has perditas posset. Insuper reginam non sibi sed apostolicae sedi Marcham resignavisse, cum is qua vicarius apostolicus unitorum rebus consuleret, adeoque resignationem petitam a sede apostolica fieri oportere. Ad quam sedem commissionem etiam relegaret, cum meritoriam apud reginam esse non eredat, si Viennensis aula cum Romano pontifice in religionis hoc merito dissentiret. - Hanc Palkovich replicam cum Neuperghio dedisset et is relegisset, tantisper cogitabundus mareschallus gratam sibi esse reponit, rogatque, ne Beckio aut ulli alteri etiam in copia eandem porrigat, sed ad propria abeat et, cum a se vocatus fuerit, tunc redeat. Promisit ei suam omnem operam et benevolentiam. Sed edicente episcopo Palkovich, se vale accepturum a reliquis commissariis dicturumque, replicam suae dedisse excellentiae, consensit. Sed dum Hungariae cancellario semet eatenus scripturum dixisset, rationem postulavit. Dicente Palkovichio. quod ab eo dependeret foro, cogitabat tantisper et ut scribere cancellario possit, edixit. |

Quid post, haec egerit Neuperghius, ignotum. Ex iis nihilominus, quae subsecuta sunt et a me fidedigne intellecta, conjecturari fas est, episcopi Palkovich replicam et Mikassinovichio fuisse communicatam, - quia is pro patribus piarum scholarum vocatis causa instruendorum schismaticorum ad commissionem institit, suos iis Caproncenses fundos spondendo, prouti et omnem interea provisionem, quod tamen non est executus, uti et notorium esset et patres Piaristae apud me sunt lamentati, - et aulae indubie ipsi, cum nulla ratione schismaticis data sit, verum fors plane cum scitu Romani pontificis patribus Piaristis, ut hac ratione suo obviaretur modo et schismaticis, qui rebelliones ob eum locum fieri dicebant, et reflexionibus Palkovichii demum et reginae fors scrupulis.