CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1487936 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1487936.

Nodus 1487936 in documento krcelic-b-ann.xml


(Dilapsi ultro citroque officiales.)

Primi hi, qui ducti erant, trucidati sunt, alii, intellecta strage, fugerunt omnes. Colonellus Crisiensis Lalersperg cum vicecolonello Mikassinovich Valacho per devia montis Kalnik Petovium, relicto praesidio, aufugerunt. Alii alio. Generalis Caproncensis Gvicciardi Capronczae in praesidio remansit, dimissis praesidiariis et ad jussa Liubojevichii | carceratis omnibus, qui detinebantur, praecipue autem capitaneo, alias romano-catholico, Martinovich, qui ultra annum in carceribus detinebatur, quem, ad se venientem, suum fecit secretarium. Colonellus quoque sancti Georgii Brentano, cum officialibus ad se venientibus, ac una compagnia, a Sua Majestate postea remunerata, in praesidio remanserunt illudque servarunt, credebatur enim occupaturos praesidia omnia. Gvicciardi jussis mandatisque, quae ex Szeverin accipiebat, sese accomodabat et talia exequebatur. Officiales, ultro citroque dispersi et dilapsi, quaerebantur ab insanis, res ipsorum direptae, quorundam uti capitanei Merzliak et Katinchich combustae, injuriae verbo illis modis omnibus irrogatae. Venerant quidam Zagrabiam aliasque regni partes, sed quia quaererentur, ne quid mali accidat regno, in conferentia conclusum fuerat, ut Samoborinum sese omnes reciperent, quoadusque cesset persecutio aut a Sua Majestate provideatur. Neque solum in officiales fuit odium, sed in parochos catholicos etiam, quos fugere oportuit et tutiora petere. Sane parochus sanctae Magdalenae Vuchetich fuga manus eorum vix evasit, parochus item in Pittomacha Szeverinszki etc. Monduram regiam in frustra posuerant, signa in petasis deposuerunt rebelles, verbo pro suo vixerunt lubitu. - In Szeverin praeside Liubojevich (qui ne caput habeatur tumultus, ad diem 20. Januarii sese vi deportari a plebe fecerat et sub minis mortis pro praeside eligi) acta continuo consilia et conventus. Singulorum pagorum knezii assidere jussi. Vocatus etiam e regno Stephanus Domjanich et universorum consiliorum particeps atque revisor censorque scriptorum. Imposita gravis contributio singulis pro necessitate praesenti et ablegatis Viennam ituris. Quinque lecti oratores (quorum caput rudis licet Liubojevich) et Viennam submissi pro exoranda apud principem gratia et proponendis eorum gravaminibus, quae maxima erant in officialium excessibus.