CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1487837 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1487837.

Nodus 1487837 in documento krcelic-b-ann.xml


(Tumultus I. in examine conscriptionis.)

Sub praesidio comitis Christophori Orsich deputatio constituta, quae conscriptionis opus examinet. Conventum in Orsichiana domo. Ac licet secundum instructionis datae puncta examinare commissionem oportuisset et conscriptores audire, praecipue postquam approbatum a regia Majestate viderunt opus, ad haec nihilominus nunquam condescensum, sed in clamoribus et disputationibus vocum terminorumque res posita tota erat, uti emporii etc. Et si quidpiam respondebatur, maledictiones a protonotario et imprecationes objiciebantur et reponebantur. Tandem Raffajo cum officialibus Erdoedianis opus examini datum, qui unum hoc observarunt, Montem Claudium praegravatum esse, deduxeruntque non pro veritate sed lubitu suorumque spargamentorum confirmatione, quod volebant. Conscriptores non auditi, hinc opus de se obscurum nec intellectum. Quare modus ille protonotarii et Raffaii ac Busanii observatus, uti probari a prudentioribus non potuit, sic magnas causavit animorum abalienationes. Viderunt enim illi ipsi, quorum non intererat, quam sibi arrogarent potentiam, hominesque nosse coeperunt, et magnates praecipue, dum 1. non auditis conscriptoribus pro lubitu suo comitem Patachich, canonicum Kercselich, vicecomitem Petkovich mercede, prius sive anno superiore attributa et definita, privarunt. |

2. Onus describendi operis iisdem imposuerunt. Domino autem Josepho Raffay diurna ejus exsoluta fuere, cum carthae per eum insumptae et cistae factae persolutione. Qua ex re, uti omnibus apparuit interessentia, ita tam magnates quam et nobiles alii urgere non cessabant damnatos conscriptores, ne rem hanc negligerent. Isti itaque compilato opere et fusa rei totius deductione una cum erroribus, dum pro indicta ad sequentem diem congregatione, monente et clam nuntiante ipso comite locumtenente, opus repraesentare volunt pro hora nona, uti locumtenens monuerat. Mane circa horam 7. quibusdam duntaxat ad domum regnicolarem venientibus pure ad non audiendam hanc conscriptorum replicam, congregatio sine actorum perlectione dissoluta est ob auditos in generalatu Varasdinensi tumultus, ipsaque banalis tabula dissoluta. Et dum replicam comes conscriptionis praeses Patachich ad locumtenentem tulisset, prouti is monuerat, dissolutam esse congregationem intelligit. Replicam tamen accepit, ac semet bano et aulae missurum spopondit. Quia vero ipse ex aliorum et praecipue protonotarii ac Busanii regebatur consiliis, ideo conscriptorum replicam suppressit, nec exmisit nisi regnicolarem illam. De hac congregatione vide infra pg. 335.