CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1487699 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1487699.

Nodus 1487699 in documento krcelic-b-ann.xml


(Furerii Vienna submissi pro viis videndis.)

Aliud banale mandatum fuerat, ut dominus vicecomes Petkovich, quia lingvae gnarus germanicae, Vienna submissos regios furerios pro videndis viis, per quas Sua Majestas foret transitura, item quarteriis in quibus moratura, deduceret, si tamen in opere conscriptionali necessarius non esset. Igitur per dominum vicebanum evocatur Petkovich et tum, dum jam furerii Zagrabiae fuissent. Qua re clam per amicos insinuata, Petkovich deprecatus est functionem. 1. Quod sua banalis excellentia vel dominus Raffay, qui domi esset, vel Petkovich proponent. 2. Quod sub conditione, si in opere conscriptionali etc., foret autem necessarius tum propter descriptionem praemissarum quinque possessionum, quae Viennam submitti jubentur, cum conscriptionis continuationem, quia dominus Konczer abiverat ex Monte Claudio causa mortis uxoris suae, quam sisti oportuisset, ubi tamen sine regia facultate sisti nequiret. 3. Quod plures essent, qui eosdem dominos furerios comitarentur. Accedebant et privatae rationes. 1. Quod fatigium Petkovichio solutum non fuisset pro more, nec erat quaevis mercedis habendae mentio. 2. Quod pro ipsis fureriis non scriberetur, unde provisio facienda? sed ut ita provideantur, ut decet furerios regios quoad omnia. 3. Quod defectus sibi tanquam ductori adscribendos evitare voluerit. |

Quare domino Petkovich venire nequeunte, dominus Busan eosdem duxit, ac nescio qua politica uti volens, iisdem incongrue prospectum voluit et providit fundamento eo, ut hac ratione persvaderent, ne Majestas Sua sacratissima veniat. Hinc et Crisium eos adducendo reliquit solos, quod iidem gravius tulerunt et questi sunt tam Viennae quam Ludbregini apud locumtenentem, qui eosdem medio secretarii sui Mathiae Plovanich ad regalem viam miserat. Sed nescio cujus factum consilio, ut per saxa et vias devias ducerentur. Abivere per Hungariam Varasdino. Questique de inhumanitate sunt ac indispositionibus Croatiae, quin retulerint indubie, vota illa Croatarum esse, ne Croatiam regia Majestas videat. Aegrius Viennae accepit comes banus facta ejusmodi et quaerens, cur ita accidisset, ut confletur vicecomiti Petkovich invidia, domini Raffay consilio culpa in eum lata, quod is nempe non iverit, et ita bani ordinationibus, vicebani et domini comitis locumtenentis neglexerit epistolam. Accepit Varasdini comitis bani et locumtenentis objurgatorias epistolas vicecomes, sed is pro rei veritate bano respondit. 1. Ordines transgressum banales non fuisse, quia opere conscriptionali impediebatur. 2. Neminem in toto regno aptius mitti potuisse ac dominum Busan tanquam regni exactorem et cassam prae manibus habentem. Si igitur is sic prospexit praefatis fureriis, unde dominus Petkovich prospicere potuisset? Submisit copias suarum epistolarum. 3. Si privatae quoque facultates metiantur, Busanium prae Petkovichio capaciorem esse ad ipsis serviendum. 4. Si et is ivisset, sic operari debuisset uti Busan, nam ab eo accipienda fuisset instructio. 5. Talem esse in regno abusum, ut licet per banum locumtenentem quispiam ordinetur, si tamen ab aliquibus ex regno hoc non fiat vel probetur, mercede laboris carere, uti in se ipso fuisset expertus, dum 1751. ad generalem Kheill jussu suae excellentiae et comitis eotum locumtenentis trimestri integro famulatus fuisset. Laboris tamen sui mercedem nullam accepit, quod dispositus per quosdam non fuisset, licet a comite locumtenente submissus et ordinatus. Exorata tandem intermittendae conscriptionis facultas in Decembri est, absolutoque districtu uno, nempe Cisdravano seu Varasdinensi, die 15. Decembris dissoluta est. Acta conscriptionis cum cista ad archivum regni deponenda offerebantur domino Busan, sed, eo recipere nolente, apud praesidem, comitem nempe Joannem Patachich, remanserunt. |

Superius descriptae a folio 204. regni congregationi 27. Maji Zagrabiae incoatae addendum.

1.