CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1486869 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1486869.

Nodus 1486869 in documento krcelic-b-ann.xml


(Dissensiones intra Kleffeld et comitem Batthyan.)

In banalibus autem confiniis, ubi constanter a terminata congregatione locumtenens fuerat cum praeposito fratre suo, quandoque ad Draskovichium divertente, magnae quoque intercessere simultates, praecipue intra eundem dominum generalem et colonellum Kleffeld, exosum, uti ex superioribus pateret, episcopo, vicebano, locumtenenti et regno toti. Amabatur autem a confiniariis ob procuratos duos crucigeros, quoties in vigiliis essent, nec non ab officialibus ob aucta illis salaria. Non defuere tamen adulatores, qui more suo ad ventum moverentur et foverent inimicitias. Erat ad Petriniam militare campagmentum. Colonellus disponebat omnia. Hanc rem, uti apertus erat, et ipse exprobrabat saepe, incapacitates generalem arguens, et alii elevabant. Vicebani filium, quem supremum vigiliarum praefectum fecerat, persequebatur et vexabat, illo ad generalem una cum patre recurrente. Fuerat generali pro adjutantio quidam capitaneus Flumine Gerleczi sive Gerlechich, homo inconstans et adulator. Iste defert locumtenenti de Kleffeldio quaepiam, negata videlicet quapiam pecunia, quam gregariis dare debuisset, et is statim bano perscribit. Qui dum haec significat Kleffeldio, is coram officialibus omnibus, infamem eum esse, quisquis scripsit, compellavit, et acceptis testimoniis eadem generali Viennam bano submittenda offert, talismodi perscribentem coram eodem generale infamem appelans poscensque omnes examinare gregarios. Quod cum locumtenens non admisisset, is nihilominus in actuali exercitio et praesentibus omnibus ac ipso generali, an pecunia illa distributa illis sit, interrogat. Illis clamantibus, quod ita, rursus subjungit, estne infamis, quisquis talia continxit, scripsit, rursus clamantibus omnibus: est, est. Colonellus protestatus est, et testimonium petiit, abs se, pro satisfactione ad consilium bellicum submittendum.