CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1486839 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1486839.

Nodus 1486839 in documento krcelic-b-ann.xml


(Gvicciardii in Petazzium odia.)

Quoniam ex odio Petazzii ejusdem successor Gvicciardi reprobabat universa antecessoris sui, non quia mala, sed quia Petazzii. Erant autem iidem in generalatu Carolostadiensi olim insimul, Petazzi colonellus, Gvicciardi vicecolonellus, qui, promoto Petazzio, in colonelli officio eidem quoque successerat. Hinc partim intra eos ex aemulatione odia, partim et potissimum ex Petazzii conjuge, comitissa ab Heisensteyn, foemina morosa, brusca, arrogante et marito integre dissimili, ac demum quod Gvicciardi qua colonellus a Ludovico comite Erdoedio, priore locumtenente, filiam ejus primogenitam, Henricetttam, formae elegantis puellam, in uxorem postulaverit, et quia negata fuisset instinctu, ut ipse credit, Petazzii, qui cum Erdoedio intime amicus fuerat, ideo invisus Gvicciardio Petazzius. Quare ut Capronczam appulit, inhumanus in uxorem Petazzii ad omnium detestationem fuit, cum enim ipsa remansisset Capronczae, eam primum ex generalis domo pellere voluit, sed, resistente foemina, ab ejus accessu omnes vetuit, quamlibet eidem commitivam prohibuit, quotidie, ut abeat, ursit, quin vecturas abeunti etiam pro precio negavit, aliasque inhumanitates exercuit. Detestabatur omnes, quos Petazzi vel passus est. Et quia generalis Petazzi fuit facilis aditu, svavis, comis, humanus, populum ipse audiens ut lingvae gnarus, Gvicciardi totus oppositus. Nec officiali liber ad eum aditus, gregario nullus, populo autem plane vetitus. Nec ad mensam quemvis adhibuit. Hinc universorum fuit de Petazzio suspirium, |

Gvicciardii detestatio. Regimen servabat adhuc Caproncense Petazzius, quod et administrabat medio titularis colonelli, ab illo promoti Brentano. Quia vero, uti superius jam insinuatum, lis intra Mikassinovich et Liubojevich a Petazzio revidebatur, nec absoluta fuisset, Petazzi ad hujus continuationem, regina probante, colonellum equestris cohortis comitem Mitrovszky Carolostadio submisit, qui vices ageret Petazzii. Rem hanc aegre tulit Gvicciardius tanquam suae incapacitatis quasi argumentum, hinc tanto magis damnare acta Petazzii cepit, et, quos fovebat ille, ipse persequebatur. Erat Liubojevichio addictior Petazzi, cum propter Marcham ejus opera recuperatam, cum quod schismaticus populus ab illo quasi dependeret, ac potissimum quod illiteratus quamvis astutus admodum. E contra Mikassinovichio minus favens ex ejus in religionem romano-catholicam odio ac astutiis litteratura firmatis, praecipue repetitam saepius a fide apostasiam. Hinc uti sub Petazzio suam metuebat ruinam Mikassinovich, sic simultates intra Petazzi et Gvicciardi observans his uti cepit seseque ad protectionem Gvicciardii contulit, qui et eamdem suscepit, Liubojevichium detestans nec vel admittens. Hinc continuis ad generalem Kheill scriptitationibus effecit Gvicciardius, ut Mitrovszky a processus continuatione s steretur primo, tum provincia haec Gvicciardio committeretur. Quod animadvertens Liubojevich ac ex Gvicciardii alieno abs se animo desperans, de excitando universali tumultu cogitavit, et eum sub initium sequentis anni in effectum deduxit, ut anno sequenti dicturus, tanto fortius, quod novus generalis priorem monduram reprobasset et pro nova novas impositiortes ordinasset, terras aliaque tenuta mensurari praecepisset, ut onus iisdem imponatur. Quibus omnibus astutus Liubojevich usus. Ac ut sacerdotes et monachos schismaticos, sine quibus impossibilis apud schismaticos tumultus, excitet, avulsam a Petazzio Marcham (licet sua opera) objiciebat nec pati eos debere, ut non redeat, praecipue quod ad nationis opprobrium per confiniarios pro unitis custodiretur, quod esse videtur quasi unitorum eos fecisse servos ac mancipia. Posuerat autem anno superiore, quin adhuc 1752., dum Marcham ad munus generalatus acceperat, et anno integro quasi sub arresto tenuit ibidem vigilias compagniae unius. Hinc certum et sincere ac hac via profluxit anni sequentis rebellio, de qua ibidem fusius. |

Haec in generalatu Varasdinensi agebantur. In Carolostadiensi autem jubilus omnium ob aquisitum Petazzium, utpote qui ab omnibus amabatur audiebaturque justus, doctus, integer.