CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1486781 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1486781.

Nodus 1486781 in documento krcelic-b-ann.xml


(Geometrae in generalatu.)

Sic absoluta congregatione, cui etiam praepositus Castri Ferrei et Strigoniensis canonicus comes Josephus Batthyan, frater domini comitis locumtenentis, interfuit, idem comes locumtenens Petriniam cum fratre ac aliis, alii alio discesserunt. Episcopus in Sclavoniam iterum. Interea per confiniarios geometras generalatus Varasdinensis quoad limites cum regno mappae geographicae laborari incoatae | et sine cujuspiam regnicolaris praesentia pro lubitu confiniorum cum officialium interventu laborabantur. His a potiori ubique contradicebatur, per quorum ibant territoria. Capitulares autem homines ex Toplicza sese opposuerunt suumque terrenum tutati sunt, neque ullatenus praefatos geographos admiserunt ad capitulare terrenum. Sed tamen in vicino et limitaneo generalatus terreno eos quae vellent agere impediebant. Protestabantur illi, hi non admittebant. Ita autem praefati geographi operabantur. 1. Indubitatum confinii terrenum posuere. 2. Controversum. 3. A confiniariis praetensum, quod tamen non possiderent, sed a regnicolaribus possideretur, atque hoc ad obviam cujuscumque demonstrationem. Hinc nullius in comitatu Crisiensi ad limites bona habentis terrenum, quod non subintrassent et per columnas impositas magis dubium reddidissent, praecipue ex terreno praetenso, excepto solo domino capitulari Toplicza, ubi terreni praetensi ratio fieri non potuit, quia nullatenus fuere admissi. 4. Ubi terrae vel quid aliud commixtum esset, id specialiter in mappa continebatur, quoniam generalis Petazzi ea fuerat intentio, ut ducta linea et pagis alicubi cambiatis, alicubi cessis ab utraque partium (juribus singulorum in salvo relictis, si quando confinia vel removerentur vel cessarent), pax et quies intra generalatum et regnum fiat, cum haec plerumque ex tuitione limitum turbaretur, uti et sub eodem bis acciderat, semel ad pagum Oszek, semel ad montem Claudium cum vulneratione etiam hominum.