CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1486529 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1486529.

Nodus 1486529 in documento krcelic-b-ann.xml


(Praeparatoria pro adventu Majestatis articulo regni 22.)

Quia Sua Majestas sacratissima significasset medio comitis bani, se indubie anno 1755. in Croatiam venturam, eamque visitaturam, et quidem Flumine Carolostadium, inde per Jascam Zagrabiam venturam, ideo mandabatur, ut caeremoniale et alia necessaria praeparentur. Isto ergo in merito deputatio ordinata, quae haec omnia elaboret. Episcopi et comitis generalis Josephi Draskovich in his admirationi omnibus fuit aemulatio, ob quam hodie conclusa oportuit saepe numero alterare et mutare. Equidem tametsi primo justa banderialistarum proportio eruta fuerit ob inopiam etiam populi, qui se armare et vestire de novo debuisset, quia tamen generalis Draskovich per se ipsum 500 pedites, 200 granaterios, et 200 equites se producere velle declarasset, et hos proprio ac familiae nomine, cum militari exercitio et regiminis instar, episcopus quoque, ne superetur a Draskovichio, totidem sibi imponendos voluit et obtinuit, granaterios suis sumptibus vestiendos spondens. Capitulum quoque, cui 10 equites fuerunt ordinati, contradixit, et se coram regina non velle apparere sordidos, nunquam antea audito exemplo sese a vexillo scidit episcopi et, 100 equites per se statuendos sibi imponi adursit et obtinuit. Praepositus major similiter pedites 140 assumpsit. Omnes sub vexillis propriis. Haec admirationem causabant omnibus et commiserationem patronis ecclesiae. Alia autem dominia numerum hactenus solitum deprecabantur, potissimum palatini exmissus prouti et Erdoediani, sed episcopo urgente praecipue Erdoedianos, qui quid rei sit magis intelligebant, tandem 500 assumere debuerunt, prouti et comes palatinus compagniam sub numero virorum ad placitum, ut tamen Batthyaniana vocetur compagnia. Igitur post plures deputationis dies variasque de hac re concertationes tandem conclusum, quid cuilibet foret dandum de milite, de officialibus aliisque instar regulatorum regiminum necessariis. Insuper mandato bani conclusum, ut sub ductu officialium dominiorum universi libertini, praediales, sine mondura sistantur per vias ac diversa loca, ut Sua Majestas non solum videre possit viros, sed et detur talium cathalogus | scripto, hinc duo talismodi 1. qui eorum, qui sub vexillis erunt, 2. eorum, qui sine vexillis, atque nullo virorum et masculi sexus cellatu. Insuper rustici robotantes quoque jubebantur comparere ad vias et instructi clamare: vivat regina Maria Theresia et imperator Franciscus. Quia vero et praejuncturae imponebantur, item hospitia, ideo rescriptum comiti bano fuerat, ut informare dignaretur, quis numerus equorum futurus necessarius. Quoad hospitia, Zagrabiae arx episcopi pro regina, pro aliis domus canonicorum plane per praetensionem oblatae nemine difficultante ex saecularibus. Fuit autem gravis quaestio de trajectu Savi, per quem transeundum reginae fuisset. Pons dictus regius non videbatur idoneus, ad Szuszed impossibilis viarum reparatio, prouti ad hoc investigandum dominus vicecomes Messich et comes ipse locumtenens exiverant. Vocatus quoque Carolostadio architecturae magister et capitaneus. Post iteratas perlustrationes tandem pons capituli Luchko fuit designatus cum ordinibus pontis sternendi sicci per Savum, etiam pro casu ne fors inundationis alicujus. Disputatum diu, cujus sumptibus pons talis erigi debuisset, tandem status publicus assumpsit. Litteris magnatibus in hoc regno possessionatis ut adventus regiae Majestatis intimetur, conclusum, prouti et vicinis provinciis et generalatibus. Hinc impositum, ut provisio fieret pro pane, carnibus, foeno, et hospitia majoribus assignanda gratis venirent. Exercitium militare sive confiniorum banalium quia Zagrabiae producendum ordinabatur, ideo designatus eatenus campus. Et penes Varasdinum pro generalatu Varasdinensi et comitis Draskovich banderialistis. Ubi domus comitis pro hospitio Suae Majestatis ordinata. Admonitae civitates pro portis triumphalibus et tam capitulares Zagrabiae quam et alii pro lampadibus noctu lucentibus. Fuerat autem ordinatum nobilitatis vexillum sub ductu vicebani. Ex quo ortae plures controversiae. 1. Quod assessores tabularum uti et protonotarius deprecati sint, quod sub vexillo comparere nolint, sed sequi ut privati nobiles, emeriti item officiales. Hinc cum observaretur, vix aliquem venturum praeter unius sessionis nobiles et campi Turopolya, qui iterum capitaneum suumque vexillum praetendebant et obtinuerunt, libertini quidam additi unius sessionis nobilibus, adeoque sub regnicolari vexillo fuerunt. Quo viso 2. episcopus per dies aliquot suorum | praedialium praecedentiam ante regni vexillum praetendebat, secundabatque ejus vota Magdalenich, Busan, Lukavszki, capitulares. Et cum haec res diutius agitaretur velletque episcopus, ut bani decisioni quaestio substernatur, dispositus per dominum Raffay fuit, ut talismodi praetensioni tandem cesserit. Sed ut locum secundum ei nemo difficultabat, sic et datus est.