CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1486090 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1486090.

Nodus 1486090 in documento krcelic-b-ann.xml


(Pater Mulih moritur. Ejus patria et missiones.)

Venerabilis pater Georgius Mulih e societate Jesu, in summo apud omnes Croatas, Sclavones, Dalmatas et Hungaros sanctitatis conceptu, e terrestri hac terra ad coelos nocte diem hanc praecedente translatus est. Fuit patria Turopoliensis, societatem Jesu Zagrabiae ingressus, pietatis, quae posuit in tyrocinio fundamenta, nunquam dimisit. Postquam in eadem societate studia absolvisset, totum se apostolicae vitae dedit, annisque integris 24 eodem et constanti semper spiritu et ferventissimo zelo animarum saluti per missiones, ut vocant, Szegedianas dedit navavitque operam, fructu plane centesimo et ipsi Deo cognito. Peragrabat autem dioecesim hanc Zagrabiensem totam iteratis vicibus docens, praedicans, absolvens, et exemplo vitae suae vivificans et praedicata confirmans. Nec hujus dioecesis contentus finibus per Hungariam totam, ut nationem Illyricam continentem, signanter Jaurinensem, Vesprimiensem et Quinque Ecclesiensem dioecesim iterato obivit, illuminavit, vere gentis hujus apostolus et omnibus omnia factus. Hanc autem servabat rationem, ter quaterve de die pro concione dixit rudium captui sese accomodans, reliquum poenitentibus et institutis supplicationibus indulsit. Flagellationes in concionibus adhibere solitus. Cibum ad vesperam non adhibebat, sed absolutis divinis, tunc alimenta subministrabat et parcissime eaque obvia corpori. Apud neminem etiam parochorum divertere solitus, sed aut in obvio aedificio sive quopiam foenili vel in humili quadam casa requiescens, reliquum diem in templo vel penes consumpsit. Atque hoc de loco in locum progrediendo tota aestate, vere et autumno servabat incredibili hominum undique concursu, ut semper sub divo sive aperto in aere eum concionari oportuerit. Hyeme ad quodpiam religiosorum suorum domicilium se recepit, ubi conciones, catecheses festis dominicisque habuit, ad infirmos exibat et ad se recurrentibus consilio fuit. In confessionalibus continuus, et insuper sacra dabat exercitia, item libellos diversos scribebat et typo dabat, prouti tot tantosque edidit, tum piarum sacrarumpue cancionum, quas, edocto populo, gentilibus | et profanis substituit. Populus enim Illyricanus his cantandis asvetus fuerat. Mulih ergo sacras composuit, docuit pro illis gentilium, quas alter ab altero condiscebat. Libellos precatorios diversos composuit lingva vulgari et edidit, tum vel maxime catechismos minores majoresque, uti liber Poszel aposztolszki, duobus tomis, et hoc pro Illyricano populo, ac secundum eorundem pro locorum varietate dialectum, hinc aliter pro Zagrabiensi, aliter pro aliis dioecesibus, videlicet quoad dialectum. Haereticos 300 ad veram fidem reduxit, Turcas quam plurimos, peccatores infinitos prope. Sane confitendum est, magnam illam, quae erat in plebe, ruditatem, ut nec ea, quae salutis erant et de necessitate, medii scirent prouti et praecepti, a viro hoc sublatam esse, parochos exemplo ejus ad praedicandum evangelium excitatos et doctos, nam illi ipsi, qui suo instituto adversabantur, docere, praedicare soli contendebant, prius enim major oeconomiae quam animarum cura fuerat. Munditiem etiam et nitorem per rurales parochias procuravit, fructum denique maximum ubique attulit, ut vere virum Dei et apostolum eum fuisse indubium sit. Fuit autem mitis et humilis corde ac ore, gravis nemini vel molestus. Corpore mediocri et sangvineo, carnosus mediocriter, infirmus tot inter labores et fatigia nunquam, pectore semper forti, non sine singulari Dei gratia et admiratione omnium, qui labores eius et fatigia, parcitatem quoque victus combinabat. Tandem 1753. ex Jaurinensi dioecesi, ubi prope Sopronium aestatem transegisset, Zagrabiam sub hyemem rediit et 31. Decembris in templo divae Catharinae, cum vesperi concionem de divinis beneficiis dixisset (quam is, uti et multas alias in Deum obligationes docuit, instituit die illa anni ultima gratiarum videlicet actionis pro Dei per annum susceptis beneficiis) hymnumque Te Deum laudamus cum populo decantasset, ad suum se recepit cubiculum et spasmo stomachi correptus, vitae suae finem intelligens, patres suos vocavit, susceptisque quam devotissime sacramentis et valedicens omnibus, sine doloribus ac infirmitate obiit vel obdormivit in suorum praesentia Zagrabiae - | hora a prandiis media decima. Die altero, prima nempe Januarii, morte ejus divinitus potius patefacta, ineredibilis hominum undique etiam ruralium fuit concursus, videre mortuum omnibus cupientibus oportuitque votis populi satisfacere. Sed cum major esset concursus, ad preces magistratus civitatis Zagrabiensis aliorumque virorum nobilium in ecclesia sanctae Catharinae contra morem alias Jesuitarum fuit biduo expositus et pictus pro memoria aliorum. Sed semper vividus et corpore tractabili, ut vivus in tumba videretur, ingratum odorem nullum spargens. Tandem die 4. Januarii summo undique concursu ad sepulchrum repositus est. Quia autem in labore et fatigiis vixit, ideo sine labore et infirmitatibus in actuali charitatis exercitio de mundo translatus est. Vixit illibate, multumque meruit vivendo, hinc, quod vel deleat patiendo infirmitas vel augeat ad coronam fortis patientia, non indigus, ut sanus vixit in mundo, sic et sanus ad salvatorem transiit.