CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1486051 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1486051.

Nodus 1486051 in documento krcelic-b-ann.xml


(Statutum novum.)

Praeterea quia vicebanus Joannes Rauch contra viduam baronessam Sermage coram Josepho Raffay violentialem suscitavisset processum, ipsa autem per mandatum regium, tum ob praemissam multitudinem officiorum, cum et clientellam Raffaianam, ac vel maxime per epistolam ab eodem Raffay sibi scriptam; quod eandem caeterosque magnates tremere faciet, ipsisque in cunctis processibus ad eorum ruinam esset adlaboraturus, epistola ad aulam in originali submissa eundem Raffay a judicatu amovisset, idem vicebanus coram vicecomite comitatus Crisiensis Simunchich resuscitat processum. Procurator Sermageanae disputat judicatum vicecomitis Crisiensis, cum baronessa nec in eo comitatu possessionata esset, neque praetensi actus ibidem patrati essent. Vicebanus stabilit judicatum vicecomitis | Crisiensis ex convertibilitate articuli municipalis regni hujus 1645. 5., qui sic sonat: Conclusum etiam est, ut causae illae, in quibus vicecomes comitatus Crisiensis interessatus esset, ex quo ille comitatus plures vicecomites non haberet, per unum ex vicecomitibus comitatus Zagrabiensis, servatis in reliquo de jure servandis, judicari valeant atque possint, qui etiam per Leopoldum regem est confirmatus. Atque ut recte judicasse existimetur, efficit, ut per regni statutum articuli praedicti convertibilitas firmata extiterit. Et ob restauratum comitatum sub hac eadem congregatione statutum ad aliud non servivit, quam si Sermageana lamentata fuisset ob stabilitum judicatum semet Rauchius statuto excusare valeat, quamvis post sententiam fuerit statutum.

Armales Hochenraitterianae publicatae sunt. Familiarum Karich et Pozojevich ab anno 1578., Bessen ab anno 1635., Petrussich seu Zlovolich 1652., Striga 1613., Kovachich aliter Filipan seu Skerlecz 1609., Illievich ab anno 1580. nobilitas recognoscitur. |