CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1485989 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1485989.

Nodus 1485989 in documento krcelic-b-ann.xml


(Dii Croatiae qui. De Raffay relatio.)

Quoniam favoribus deorum Croatiae, videlicet Joannis Rauch vicebani, Adami Naisich protonotarii, Joannis Busan exactoris, dominus Josephus Raffay, ex sorore Busanii filius, tutellatae Naisichianae dominae Annae Skerlecz maritus, homo loquacitate et ambitione pollens, iisdem diis adscribendus per hos suos videbatur, ideo omnia honoris utilitatisque, ut metuendus caeteris evadat, conferebantur, solusque visus est cunctorum officiorum capax. Ipse ut divitiis crescat, Segniam commissarius, ipse vicetavernicus resolutus licet sine effectu, ipse Erdoedianae familiae plenipotentiarius in Croatia et bonorum eorundem arbiter, atque cum oppressione plebis restaurator oeconomiae, ut sic ipse milia multa congregaverit, nam, praeter pingve salarium et deputatum, Montis Claudii et Possavanos homines afflixit in promontoriis, exstirpaturis, aliisque censibus, adaugens pro familia census, pro se autem novam a miseris vinearum exsolutionem, uti etiam exstirpaturarum. Ipse in comitatu Zagrabiensi a morte Sigismundi Bussich solus et unicus vicecomes, ipse aeque talis in Varasdinensi per comitem Erdoedium resolutus. Quae res a biennio quantum illi intulerit ex salariis, birsagiis, processibus, quivis perfacile cognoscet. Ipse capitulorum notarius, ipse ad omnia utilitatis majoris ac diurnorum ablegatus, uti ad diaetam 1751. Igitur cum haec intolerabilia multis viderentur ipsiusque domini Raffay crevisset mirum in modum superbia, ut omnes despiceret praeter suprascriptos fautores suos, res suae ad aulam fuere praesentatae.