CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1485817 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1485817.

Nodus 1485817 in documento krcelic-b-ann.xml


(Episcopus in Sclavonia, amotis Franciscanis, e clero parochos substituit.)

Hoc quoque anno Zagrabiensis episcopus patres Franciscanos provinciae Bosnae Argentinae ex parochiis Sclavoniae inferioris jurisdictionis comitatensis amovit, clero saeculari ibidem accommodato. Haud tamen actum praevie de parochiarum fundationibus, sed ex his dioecesis partibus parochos sub spe accommodationis ad canonicatus collegit, qui contra jura canonica omnia utrobique parochias servant, ut ex harum parochiarum redditibus vivant ibidem, hic autem cooperatores tenent, per quos istae eorum parochiae administrantur. Ipse Posegam descenderat et cum Franciscanis jurgia habuit. Instituit ibi quoque consistorium et alia sine fundamento et ordine, seminarium item aliquod clericorum. Immo arcem dirutam | se reparare velle adpromisit, quin capitulum fundare voluit, quae in effectum deducere illi fuisset impossibile. Haec autem taliaque projecta fecit ideo, quod crederet, tali se via a promisso et bullis papalibus inserto quatuor milium annuorum ad cassam parochorum subsidio eliberandum. Quod tamen non obtinuit, nec evenit. Bona item Sztraseman a consiliario bellico Weber pro 12 milibus fl. emit, sine donatione, statutione aliisque legalibus requisitis, dicens talium ipsi necessitatem non esse. Donatione postea accepit.