CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1485733 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1485733.

Nodus 1485733 in documento krcelic-b-ann.xml


(Installatio locumtenentis.)

Nona tandem Julii ingressus novi locumtenentis fuit publicus. Missi erant ad salutandum eum Ludbreginum plane baro Marcus Pejachevich, Stephnnus Putz et vicecomes comitatus Crisiensis Szaich Joannes cum judlium Kesser. Post iterum baro Stephanus Patachich cum aliis. In Szeszvethe episcopus ei dedit prandium copiosioresque illac obviam illi exiverunt. Humanitatis causa per viam dispersa fuere banderia, uti Patachichianum in territorio ejus Verbovicensi, Draskovichianum ad Bosakovinam. Erdoedianum propinquius. Tandem episcopus cum capitulo unum faciens et se distingvere volens, ut ejus banderium eundem praecederet voluit, prouti et praecedebat. Cum autem ventum fuisset ad civitatis territorium a ponte Mandussevecz, ubi equites confiniarii primi erant sub ductu Sigismundi Vojkovich, supremi vigiliarum praefecti, idem episcopales praecedentes praesentare, ut ajunt, detractavit, statimque incepit confusio. Progressi tandem, bataglion pedestria, quae post equites ad latus utrumque plateae distributa erant per totum plateae Villicza dictae (illa enim via versus sanctam Margaretham comes in equo progressus est) usque ad portam sancti Joannis Nepomuceni, vulgo carneam sive mesznicska vrata dictam, per quam civitatem ingressus est, atque ab illa ad domum Draskovichianam, quae sui hospitii fuerat (in porta salutabatur a magistratu, notario Ladislao Szalle quaepiam edicente) per medium militum eques et superbe vestitus comparuit. In qua domo nobilitas, magnates, clerus cum praestolabamur, et advenientem sumus reveriti, ad propria remeantes. Equitabant autem cum eodem plures, generalis ipse Petazzi cum quibusdam suorum. Ex nobilitate exigui. Regni vexillum nec sub eo congregari solita nobilitas obviam ei non iverunt, quod hoc soli bano competeret, sed in domo hospitii ejus advenientem praestolabamur. Die altero, quia episcopus regius commissarius sive installator fuerat, pro eodem ad domum regnicolarem ducendo sex fuere ablegati, qui tribus carpentis descenderunt pro episcopo, ipseque in suo cum iis vectus est via eadem, qua locumtenens heri intraverat, et directe ad | domum regnicolarem progressus est. Ubi colonellum Kleffeld admonere et instruere volens, vel potius repraehendere volens, quod alias illi praesentiam facere debuisset, ille exacerbatus eidem palam intra omnes tam adstantes officiales quam et concurrentes illi respondit: curet sua ecclesiastica, ad militaria se non immittat, quia asinus est. Ex quo dicto juratum in Kleffeldium episcopi odium, satisfactionem ex eodem a generali petiit. Kleffeldius autem caesari et reginae ac ipsi quoque bano rationem sui dicti perscripsit, demonstrans, illam se episcopo praestitisse reverentiam, quae eidem ex militari regulamento debebatur; quam autem is vel in sua habuit idea vel praetendebat, nec scivisse, neque fecisse, nec facere fuisse obligatum. Res igitur silentio transiit. Postquam episcopus ad domum regnicolarem venisset, tunc pro locumtenente iverunt, episcopo eum exspectante (quod rursus ejus ignorantiae attributum, quod commissarius regius eum praestolari non debuisset, minus eidem ire advenienti, ut ivit plane infra gradus, obviam), qui iterum in carpento venit sub solito et generali conveniente praesentia. Dum venisset ad domum, statim cepit sedem penes episcopum, qui longum a Paxio conscriptum sermonem in ejus laudem et familiae suae sermonem legit, quo relecto subjecit: Ego (suo toto titulo recitato) qua commissarius regius te installo, et clamatum vivat, vivat. Post haec gratias novus locumtenens egit brevibus, sua pollicitus studia, rursumque vivat. Actum de ejus statim salario, et episcopus annue 2000 fl. edixit, quemadmodum et prior locumtenens habuisset, dictumque a vicebano Joanne Rauch: bene, sine consequentia tamen. Atque ita dissoluti omnes. Qui de statu politico eramus, uti magnates et nobiles foeminae, ex clero Putz et ego tanquam tabularum assessores, dein alii utriusque tabulae assessores, vicebanus, protonotarius, vicecomites aliique de nobilitate potiores, exteri item huc concurrentes, pransi sumus in duabus magnis tabulis. Uni adfuit comitissa, alteri comes locumtenens. Officiales autem regiminum apud colonellum | Kleffeld suum prandium habuere. Erat autem immanis nec ab hominum memoria his diebus et a medio Junii calor, ut multi militum ob calorem deliquia passi fuerint. Vesperi in campagmento militari ignis artificialis, explosio tormentorum per diem totum. Sed ob calores res tota ingrata. Diebus subsequis eelebrata vel potius continuata congregatio, de ponte Carolostadiensi aedificando noviter actum ac de aliis. Huic congregationi generalis Petazzi aliique multi interfuerunt, advenerant enim undique copiosi. Occasione praemissae introductionis ea quoque inter Kleffeld et episcopnm intercessit exacerbatio, quod episcopus pro militari campagmento foenile suum, Szigechicza vocatum, obtulisset antea, spondens se militibus boves quoque 12 et vini stertin sex daturum die installationis. Cum autem comparuisset miles, Szigechiezam negavit, quod a praefecto causandum foenili damnum edoctus fuisset. Proinde colonellus elusus campagmentum in civitatis territorio et insperate instituere debuit. Quod illi fuit incommodo pro tantis, erant enim ultro duo milia virorum, tantum pedestrium. Sed et installationis die unicum bosculum omnibus obtulit ac vini urnas octo, praetendens soli episcopo educillum in campagmento competere. At colonellus omne episcopo quod illusisset in civitatis territorio et consequenter militari campagmento negavit, prohibuit, sed civibus istud solis indulsit defenditque. Qua re frendebat episcopus et rumpebatur in Kleffeldium invidia. Quare vicebanum aliosque omnes in eum irritat tanto fortius, quod locumtenentem novum alienum ab eo esse vidisset. Profecto facta quasi omnium ex genio gentis, superioribus suis adulare consvetae, in Kleffeldium conspiratio, et quem adorabant antea, quin beatos se existimabant, qui famulari et illi obsequi valebant, illique beatiores judicabantur, ad quorum munera magis, ut deus aliquis, respexisset, eum omnes jam persequi inceperunt, ut immolarent invidia sua diis novis. Sane vicebanus Joannes Rauch, uti prae reliquis illum coluisse videbatur, ita nunc mutato coelo persequi. Jam enim filium suum ab eo promotum, ut quaerebat, habuit. Proinde in eum totus exarsit scriptitationibus ad banum | aliisque publicis dicteriis, ut odiorum seminarium publicum factum sit. Studebant eum et ex domo hospitii (regnicolari videlicet) ejicere, sed modus non erat. Quod animadvertens Kleffeld rebus suis acceptis primum Kostaniczae tum Petriniae mansit, sponteque hospitio cessit. Et Viennam abiens, sufflamantibus adulatoribus, qui, ut utrobique gratiam habeant, utrobique audita referebant, effecit pro confiniis multum, ut nempe augerentur officialibus stipendia et gregarius in vigiliis constitutus duos haberet xg, tum et praecedentiae vel potius aequalitatis et rango intra officiales militares et politicos seriem, quae series in generalatibus Carolostadiensi et Varasdinensi item Eszekinensi more illorum publicata exstitit, in regno autem nuspiam, esto et huc advenisset. Erat autem sequens.