CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1485696 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1485696.

Nodus 1485696 in documento krcelic-b-ann.xml


(Comes Orsich colonellus Batthyan Adamus locumtenens a Kleffeldio alienus.)

Eo communi bonorum luctu mortuo, quoniam priori adhuc anno comes Adamus Batthyani, filius Ludovici, a suprafato tutore alter, in generalem vigiliarum praefectum fuisset resolutus, et eidem in colonelli Glinani regimine comes Christophorus Orsich qua colonellus successisset, baro autem Bernakovich factus vicecolonellus fuisset, idem comes Adamus Batthyani supplicantibus a potiori regnicolis statim in banalem locumtenentem fuit resolutus cum a bano tum et Sua Majestate sacratissima. Hac promotione colonellus Costanicensis Venceslaus Kleffeld admodum disgustatus est, non quod ipse locumtenentis dignitatem affectasset, sed quod Batthyanius eidem non amicaretur, erat enim inter eos occulta quaedam dissensio, quae tamen publica fuerat. Atque istud ab anno adhuc 1751. a tumultu nempe confiniariorum. Hujus porro dissensionis sequentes fuere causae. 1. Generalis major in supremum vigiliarum magistrum Settwicz propensio, et vicissim hujus in generalem obsequia, cum tamen Kleffeldius anno adhuc 1749. mox fatum Settwicz ex regimine Molkiano huc duxisset et promoveri procurasset. |

2. Quod idem Settwicz occasione commissionis Kheillianae in anno 1751. ad tumultuantes compescendos quaepiam contra Kleffeldium testatus fuisset, illo in Batthyanium, tunc colonellum Glinanum, culpam referre satagente tanquam in juvenem arma ante nunquam tractantem. Istud autem observare vel minime licuit, omnem amicitiam Kleffeld inter et Settwicz a commissionis tempore dissolutam fuisset. 3. Quod Kleffeld palam loqueretur, Batthyanium regiminis incapacem esse. 4. Quod Settwiczium protegeret locumtenens novus et plus se illi fideret quam Kleffeldio. 5. Quod Settwicz asseruisset, eundem Kleffeldium in regiminis cassam intravisse. 6. Amores quoque conjugis Settwiczianae bano descripti causam non postremam odii novi locumtenentis in Kleffeldium praebuerunt. Novus ergo locumtenens totus in promovendo et protegendo erat Szettwiczio, Kleffeld contra eundem. Et cum locumtenens bani fratruelis esset, alter necessarius quoad regulam inductam esset, omnium eo fuere intenti animi, quis superaturus alium et ad cujus partes banus concessurus.