CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1485427 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1485427.

Nodus 1485427 in documento krcelic-b-ann.xml


(Vicebanus cum Busan dissentiunt.)

Vicebanus, ut superius dictum est, ad comitem banum in postrema congregatione regni fuerat destinatus et 27. Aprilis Viennam profectus est, ipsissimaque nocte ad portam domus domini comitis locumtenentis libellus famosus, vulgo pasquill, appensus ac per procuratorem Ladislaum Lukavszky observatus, acceptusque inventus est, esse contra dominum Joannem Busan, exactorem regni et tabulae banalis assessorem, vulgari lingva compilatus. In quo idem dominus Busan carpitur et praecipue ob interessentiam, | specificeque demonstratur interessentia, et data in causis parti utrique litigantium consilia, acceptaque ab utraque parte regalia. Carpitur quoque eodem tabula banalis, nominatim assessores Naisich, Putz et ex parte magnatum uterque. Aegerrime tulit hoc Busanius, attamen dissimulavit, suspicans semper, vicebani notitia pasquillum prodiisse. Quidquid sit, Viennae res tota innotuit, quamvis Busanius Viennam nunquam submisisset. Dicebaturque in eodem, quod latine edendum Debrecini noverit Busanius. Quis tamen author fuerit, ignoratur. Noverit autem lector, Busanium inter se vicebanum Rauch capitales versari inimicitias, primum causa Czinderii, ubi authore Busanio in violatione sedis convictus fuerat vicebanus; 2. causa Christophori Voikovich, generi vicebani, qui impetrata palatinali donatione post fata comitis Joannis Chikuliny super bonis Oroszlavje per sententiam bona amisit, tametsi fl. 600 Busanio dedisset, uti pasquillus referebat; 3. causa Szoichii, qui, dirigente Busanio, bonis omnibus vicebanum, mediante lite, carere vellet; aliisque etiam de causis, minus notis.