CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1485278 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1485278.

Nodus 1485278 in documento krcelic-b-ann.xml


(Balthasar Kercselich assessor tabulae judiciariae et frater ejus Ignatius parochus sanctissimae Crucis in Kravarszko, et quomodo, refertur.)

Die 6. Januarii, quamvis private domi manserim, nec diem nominis celebrarim, aliunde eam in festo sancti Danielis celebrans, qui Balthasar vocabatur, nomina autem magorum ignota dubiaque essent, duas tamen accepi consolatorias litteras. Priores ab aulae cancellario, me nempe a Sua Majestate die 1. Januarii promulgatum fuisse assessorem tabulae, judiciariae proximeque expeditionem submittendam, posteriores vero ab excellentissimo domino comite Georgio Erdoedy, curiae regiae judice, quibus, se fratri meo Ignatio Kercselich parochiam sanctissimae Crucis in Kravarszko conferre, significabat, suasque etiam submittendo praesentatorias. Magnae res haec fuit admirationi omnibus, et nescio quas fingebant vias, quibus hanc fratri meo parochiam obtinuissem. Alii suspicabantur me opera Klobusiczkii usum, alii aliter. Sed res ita acta est. Quamvis dominus comes locumtenens, dominus item episcopus aliique suos et diversos commendaverint, praecipue quemdam Augustinum Bosniak, parochum sancti Marci in Spinis, resolvendusque pro certo putabatur, praecipue quod a plenipotentiario et praefecto domini comitis curiae judicis Molnar, anno hoc die 1. Martii mortui et a me in parochiali sancti Marci sepulti, commendaretur, ego insciis omnibus et sub summo silentio die 17. Decembris anni superioris (parochus autem prior Martinus Szvasztovich, vir omnino praestans et insignis, die 6. mortuus fuisset) ad ipsum dominum curiae judicem recurri, prouti et ad ejusdem filios, comitem Antonium generalem et comitem Joannem Nepomucenum consiliarium camerae aulicae et consilii locumtenentialis, ad quos nemo recurrerat, quod ominabar, ipsisque pro fratre meo intercedentibus, comes parens dignissimis filiis negare non potuit neque voluit, hoc ipso consolatus, quod eorundem etiam veneratio a me sit habita, dum ad eosdem recurri, ac unicus quidem | ipsum quoque dominum comitem reflexi. Quod dum de gratia sua 1748. mense Januario Posonii apud suam excellentiam quadriduo fuissem, sua excellentia mihi jubere dignabatur, ut in casum alicujus vacantiae parochiae juris patronatus sui eandem suam reflecterem excellentiam pro fratre meo, tunc Romae in collegio sancti Appolinaris alumno. Protestatione tamen usus sum, quod vi hujus neque suae excellentiae incommodus esse velim neque obligare, ut gratia suae excellentiae non sit libera, cum haec mihi potior sit omni parochia, fraterque meus, jam parochus in Vidussevecz collaturae episcopalis, etiam occasione alia possit suae excellentiae benignitatem praestolari. Quod seniculo cum placuisset, prouti et suprascriptis ad filios suos factus recursus, mihi plenas humanitate dedit litteras, quod non obstante eo, quod 25 alii praeter fratrem meum pro eadem parochia intercesserint, ipsum 26tum et ut nobilem, nemine alio sese nobilem significante, et ut maxime familiam venerante, utpote qui suos quoque filios, quos ipse ut pater amaret veneratus est, ad eosdem ut hodie cras successores recurrendo et ut libertatem omnem suae excellentiae relinquendo, nollens eandem suam excellentiam cujuscunque commendatione onerare, adeoque plus commendanti quam promoventi obligatus esse, sed simpliciter suae excellentiae gratiae sese resignando, eundem prae reliquis festo sancti Joannis evangelistae 1751. parochum Kravarszkensem resolverit et vigore inclusarum praesentatoriarum statim instituendum velit. Domino episcopo autem aliisque commendantibus sese alia occasione serviturum obtulit, perscribens tamen, quem resolvisset. Hinc cum et dominus episcopus die 6. Januarii litteras accepisset, fratrem meum ad Kravarszko abiturum, statim fratri canonici Paxi, Casparo nomine, parochiam in Vidussevecz contulit, qui alias praefectum agebat Eperiessini apud filium domini baronis Antonii Klobusiczky. Paxius autem aliique sciscitabantur, quomodo judicem curiae permoverim, ut privato mihi deferret, putabantque omnes, me id opera archiepiscopi fecisse, cui tamen teste Deo hoc in merito nec scripsi, tum quod ipse fratrem meum ad Vidussevecz posuisset, consequenter ne ominari possit, me promotione sua contentatum non fuisse, tum quod intercessiones ejus pro majoribus reservarem. Episcopus tamen ipse sese visitanti fratri meo oggessit, quod ad se confidentiam | non habuisset, cum ipse eundem fuisset commendaturus. Sed ego rem secretissime tractandam putabam in suprascriptis anno superiori circumstantiis.