CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1485199 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1485199.

Nodus 1485199 in documento krcelic-b-ann.xml


(De diplomate 1750. interpraetando.)

Relata sunt quoque cum bano acta, videlicet, cum in suis resolutionibus princeps ad diploma illud a se 1750. expeditum identidem provocavisset, ablegatos regni in sua replica reposuisse: illud non esse acceptatum. Et hoc aulam tulisse aegerrime. Interim dexteritate protonotarii et ablegatorum banum primo ipsum et per hunc aulam eatenus informatam fuisse, assecuravisseque banum status, aulam promptam esse dandi interpraetatorium. Et quia in illud diploma petitae fuissent a bano reflexiones, tales fuisse exhibitas, nempe 1. non satis eodem diplomate exprimi, an non pro casu vacantiae banatus senior confinii officialis consilio bellico tabellas exmittere debeat? Neve officialium vacantiae occasione tali per idem consilium bellicum suppleantur, neque an ad futuri bani resolutionem vacare debeant talia officia vel per quem resolvenda venient. 2. Ne populus confiniarius, vel ut pro defensione patriae contra Turcas potissimum solutus, per eductionem contra alios hostes atteratur. 3. Timere regnum, cum diplomatice imposita 8260 virorum consistentia effective haberetur, ne diminutis aut ne fors penitus amittendis confiniis ad statum jurisdictionis etiam politicae talismodi consistentia extensa intelligatur. Post datas ablegatis laudes quaestio orta est, an talismodi interpraetatorium esset petendum, sed admiranda Naisichii dexteritate, ne notam apud banum incurreret, effectum, ut ab eo praescinderetur, tum ideo ne accessus pateat ad reliqua diplomatis puncta, potissimum contributionem solventium reductosque et supra regni fumos, cum et ne aggregandorum ne fors aut multiplicandorum officialium successive ultra acceptatum in 40000 fl. onus regnum maneat solutio. Interim memoratum diploma erga simplicem lectam inter regni acta nunc primo est repositum. Ut dubitet posteritas, an sit? fueritque acceptatum, tum articulo 18. constitutum, ut provinciales regni officiales stipendia sua de anno in annum levent eo, quod plures plurium annorum habuissent restantias. |

Deputatio illa, quae examinanda novae fumationi audiendisque quaerulaturis fuerat ordinata, retulit, censere se, ut juxta eandem triennio dica exigatur, tum vero aliam genuinam justamque conscriptionis ideam esse formandam. Vide posteritas modos et tempora, quibus vivimus. Injusta minusque sincera conscriptio invenitur et ad triennium relinquitur.