CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1485096 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1485096.

Nodus 1485096 in documento krcelic-b-ann.xml


(Sclavoniae inferioris comitatus convocandi decernuntur.)

Animadvertens quoque astutus protonotarius palatino ad vota esse, ut inferioris Sclavoniae comitatus ab eodem et Hungariae regno dependeant, praecipue cum Antonius Spissich, comitatus Verocensis vicecomes, convocandorum inde ad diaetam instar aliorum Hungariae comitatuum rationes eas posuisset, quod statibus Croatiae rationes eorundem accipere renuentibus, sed ad consilium locumtenentiale submissis informationem circa tales habere nequeuntibus, cum nihilominus in diaeta de quanto contributionali semper ageretur, necessum est, ex singulis comitatibus ablegari deputatos, a paritate comitatuum Hungariae, praecipue secundo, quia ablegati Croatiae ignorarent inferiorum partium Sclavoniae situm, maleficia beneficiaque. Neque, si legatis Croatiae adjungeretur unus nomine inferioris Sclavoniae partium, ipse sufficeret. Esse porro intra Croatiae comitatus eam differentiam a Sclavonicis, quod hi singilative suas haberent congregationes Hungaricorum instar, Croatici una convenirent, et unum corpus constituerent. Ipsi destituerentur perceptoribus, sed unus foret perceptor omnium, quem exactorem regni vocarent, nec esset cassa comitatuum, sed regni in Croatia. Eapropter addi non posse unum horum Sclavoniae comitatuum nomine, sed vel cassam horum relinquendam attribuendamque cassae regni Croatiae, vel e singulis comitatibus convocandos, Hungariae ad exemplum. Haec Naisichio et ablegatis fuere insolubilia, et ne cassa e manibus horum abeat, aut Croatica examini consilii locumtenentialis subjaceat, post plures consultationes praeeligerunt, ut separatim convocentur comitatus Syrmiensis, Poseganus et Verocensis, uti testis est 23. articulus anni 1751., in quo additum salva regni Hungariae et banali jurisdictione. Clausula nescio quid subtilitatis vel opinionis Naisichianae continens, praecipue verbis prioribus salva regni Hungariae jurisdictione, quae attamen per ipsam convocationem firmata haberetur. Neque eo articulo quidpiam est, quod jurisdictioni coronae praejudicaret.