CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1484935 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1484935.

Nodus 1484935 in documento krcelic-b-ann.xml


(Locumtenentis afflictiones.)

Hoc etiam anno comes locumtenens Ludovicus Erdoedy in generalem feltmarschalleitinant, uti vocant, promotus fuerat. Salarium tamen dari solitum in hoc charactere constitutis non obtinuit, tametsi institisset satis, sed illo quod antea habuit, debuit contentari. Praeterea idem locumtenens vulnus nec parvum accepit aliud, dum authoritate superrevisoriae judiciorum auditorialium potestatis, qua gaudebat antea, per exprofessum mandatum sub initium sequentis anni 1752. a se perceptum orbatus privatusque est, totaque haec potestas bano ac bellico aulae consilio attributa. Occasionem rei huic praebuit, quod intra reliquos ab auditoriali judicio damnatos quidam etiam decurio Valachus ob latrocinium condemnatus extiterit. Ad preces Costanicensis schismaticorum episcopi colonellus Adamus Batthyan pro hoc apud locumtenentem gratia vitae donandum sese interposuerit, et cum auditus non fuisset, sed tarde accidit, quia jam is fuerat expeditus. Tam graviter locumtenens tot vulnera sub hoc bano tulit, videlicet non obtentum speratum regimen, negatum eidem qua locumtenenti mareschallo salarium, privationem demum istam revisionis auditorialium judiciorum, ut Voresvarinum concedere et locumtentiam relinquere cogitaverit, nisi a Kleffeldio praecipue fuisset retentus. Dicebat locumtenens, apud banum non considerari servitia, talibusque se moneri ut resignet locumtenentiam fratruelis, ut suus colonellus Adamus hac gaudere valeat. Interim tametsi monitus iterato locumtenens, taxam pro aucto sibi generalatus honore nec deponere voluit, quoadusque et salarium ad novum hunc honorem eidem non resolveretur, neque etiam deposuit. An autem hanc banus deposuerit, ad cujus vota decretum locumtenenti fuerat expeditum et a bano submissum, penetrare non potui.