CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1484874 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1484874.

Nodus 1484874 in documento krcelic-b-ann.xml


(Phaenomenon in Croatia visum.)

Anno quoque isto 1751. die 27. Maji ex magnis, qui fuerunt subsecutique sunt, caloribus, me Varasdini ad Biskupecz existente, instar cujuspiam nubeculae, nubes attamen non fuerat, phaenomenon visum, quod sub pallidum existens fragorem quendam edidit ac postea extensum est. Plebo coelos suspicabatur ex sua ruditate apertos, alii alia nescio quae divinando, potius ignorando, ut fieri solet, dicebant. Attamen ad Hraschinam globi duo ex aere tunc ceciderunt, quos et loci parochus terrae immersos effodi curavit, scriptitatumque hac de re variis, ut Posonii Suae quoque Majestates rescirent, et augustissimus imperator unum ex his globis sibi mittendum voluerit. Quare ab episcopo Klobusiczky domino Kukuljevich scriptum, ut talismodi globum procuret Posoniumque mittat. Parochus Hraschinensis Marsich a vicario jussus globum majorem misit | integrum, minorem jam diminutum, quoniam ex eo jam plerisque distribuerat. Ut autem imperatori authentice mitti possit, duo consistoriales Malenich videlicet et Pogledich Hraschinam ad colligendam inquisitionem missi sunt, collectaque sub juramentali testium, qui viderunt cadentes globos, aliquibus ad molam, aliis alio pergentibus, sed tamen videntibus, res modo solito authenticata et ad imperatorem medio episcopi Klobusiczkii cum integro majori globo libras 70 continente Posonium per episcopates praediales submissa est. Globus autem alter jam divisus in parte hic distributus, in parte Klobusiczkio Posonii distribuendus submissus est. A fabris cudi probabantur claves, ex quibus et mihi unus datus, ad perfectionem non venerunt. Caeterum materia calibeo ferrea fuerat et quod mirandum purissima, ut nullam prorsus terram haberet, vel alias quascumque maculas, virtute solis ex vicinis ibidem montibus mineralibus, praecipue montis Ivanschicha, ubi ferrum esse, notorium est, attracta, ac in aere combinatae illae minerales in unam massam particulae globum graviorem fecerunt, qui non secus quam vi ad ima tendens etiam ob majorem distantiam instar fulminis cecidit, ac proinde secundum philosophorum doctrinam ex vi solis attractiva res haec nullum portentum, sed omnino naturalis fuerat.