CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1484468 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1484468.

Nodus 1484468 in documento krcelic-b-ann.xml


(Porro contradictionis tenor et continentiae hae fuere.)

Quoniam divina, canonica omnique humana lege sua unicuique competeret jurisdictio, neque fas esset, praecipue in ecclesiae ecclesiasticisve rebus, sine legitima praevie habita potestate sese ad res ecclesiae, signanter quae clavium sunt, immittere, minus potestatem clavium usurpare, ut talismodi ipso facto pro haeretico in orthodoxa Romana ecclesia habeatur. Quod non solum oecumenicorum conciliorum decretis sanctorumque canonum sanctionibus conforme foret, sed P. 1. T. 11. quoque apostolicos Hungariae reges quamvis vicaria vicarii Christi potestate, adeoque amplissimis privi­legiis, usu etiam imperturbato roboratis gaudentes, episcopos, archiepiscopos a Romano pontifice confirmandos causa scilicet defectus potestatis clavium, quae in coronatis principibus non adesset communi catholicorum sententia et consensu, praeciperet, regnantisque actu feliciter Mariae Theresiae pro ipsius apostolicae religionis zelo exemplo confirmaretur quae tametsi vicaria pontificis potestate in ecclesia Hungarica uteretur, ac consequenter in ecclesia metropolitana Strigoniensi, prouti et collegiatis Posoniensi et Scepussiensi 1748. archidiaconos, canonicos, pro jure patronatus suo constituisset, attamen archidiaconorum (utpote jurisdictione ordinaria gaudentium, ac vicariorum perpetuorum episcopi, ut eorum jurisdictio nec morte episcopi exspiraret) canonicam institutionem vicario capitulari committere dignabatur, per eumque effective ad publicam notitiam fuere instituti non ratione ex alia, quam piissima domina ne vel umbram regaliae praebuisse videatur; cum autem dominus electus episcopus Zagrabiensis, quidquid sit de praetenso per ipsum jure patronatus, jurisdictione prorsus nulla vi suae regiae nominationis gauderet, sed neque secundum canonicas patriasque leges gaudere posset, antequam sua praesentatio a Romano pontifice confirmetur, institutio autem archidiaconorum actus jurisdictionis clavium esset; ideo capitulariter eidem adjudicatae archidiaconorum institutioni, qua orthodoxae Romano-catholicae filius, tanto fortius quod indignus sacerdos et hujus capituli commembrum in regno Croatiae hactenus illibate Romanocatholicam fidem profitente, quin virtute tot tantorumque diaetalium articulorum, signanter 86. 1723. et 46. 1741. aliorumque profiteri debente ad excludendam | regaliam orthodoxae fidei alienam, quin haereticam, forma omni meliorique quo fieri potest modo solennissime contradico et protestor, congressumque illum diei 14. Decembris nullatenus capitularem fuisse vel pro tali censeri debere, neque me pro tali eundem habere, virtute praesentium declaro, superindeque si opus fuerit authenticam recognitionem mihi a capitulo exhibendam semper omnique tempore peto et reservo. Huic autem episcopo electo exhibitae scripto contradictioni adjeci in pagina alia folii ejusdem etiam rationes, quae ad hoc me permoverunt. Videlicet 1. Metum regaliae formalis, quae quid sit docent autores et vix vel fingi ratio posset, qua actus iste a regalia posset excusari, cum de praeconizatione minus intronizatione electi nihil constaret. 2. Quia Tridentinum concilium omnesque canones jurisdictionem requirunt in delegante ad hoe ut eam possit delegare, carens enim jurisdictione quomodo alteri eam conferret. 3. Quia non videtur ratio, cur parochi a saecularibus praesentati deberent ab episcopo institui, si nunc solus praesentationis praetensus titulus jus quoque institutionis attribuit. 4. Quod in anno 1423. capitulum totum Zagrabiense suspensum interdictumque fuerit, eo quod Benedictum episcopum Zagrabiensem ante Romanam confirmationem jurisdictionem exercere permiserit, ipseque Benedictus depositus, et capitulum ad intercessionem regiam per legatum apostolicum, Buda Zagrabiam venientem, post biennium primo fuerit absolutum, uti in actis capituli, si exquirere volunt, invenietur. Immo secundum canones suspensio latae: sententiae esset. Quare si Romae casus innotesceret, nescio quid Roma dictura? Caeterum quia mihi ut canonico cura honoris ecclesiae et capituli incumberet vi juramenti praestiti, Cabassutius autem, Pontas, Gibert, Reifenstuell passimque canonistae docerent, in iis, quae fidem sacrosque complecterentur canones, vel unico canonico contradicente nec actum capitularem esse, neque poenas canonicas, sive ferendae sententiae, etiam alias de capitulo incurrere, hinc pro servando totius capituli singulorumque canonicorum honore contradicere debui, supplicans, ut ante condemnationem urbi et orbi factum meum communicetur. |

His per me et episcopo et capitulo praesentatis, cum graves habuissent observationes, praepositus major infirmatus est, neque ex domo exivit amplius, plurimi visis libris mihi egerunt gratias. Canonicus Gaszparich in ecclesia ante aram sancti Ladislai in invidiam episcopi et canonicorum debaccatus est asserens: hos labyrintos ex nullo alio profecisse fine, ac ob mei promotionem, episcopumque paratiorem esse, ut haereticus sit, quam ut meae promotioni consentiat. Quisquis alter electus fuisset, nec verbum diceret. Quod dum ego objecissem coram episcopo adulantibus, mirabantur, quomodo haec mihi innotuerint. Metuentes, ne Viennam vel Romam recurram, hinc per omnia petiit Gaszparich, ut suum tacerem nomen, ipseque a Paxio fuit eatenus repraehensus. Quare et ex me solicite in sacristia expiscabatur, an Romam scripserim ? Reposui: Non. Sed et licet scriberem, quid tum? reposuit idem, quod scirem ipse ex legibus Hungaricis. Egoque subjeci; Scio aliud esse Romam scribere per modum - consilii et quaestionis, aliud per viam primae instantiae et aliud per viam appellationis. Caeterum cum sciverint, me Viennam submisisse staffetam, uti et superius fassus sum, episcopus quoque Viennam scripsit. De quo inferius.