CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1484076 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1484076.

Nodus 1484076 in documento krcelic-b-ann.xml


(Diluvium Zagrabiense.)

Die autem 10. Maji a prandiis circa horam mediam quartam ingens et inauditum fluvii Medvenschicza, vulgo Kervavi potok, fuit nubifragium tantumque diluvium, ut aqua ad supremum gradum portae minoris ex capitulo ascenderit, plurimas molas destruxerit, domus omnes ad fluvium sitas impleverit, et numero 17 plane ruinaverit, abductis universis mobilibus, destructis in cellariis vinis, ponte murato, in eodem fluvio sito, ad medietatem ruinato, causa macelli capitularis, quod cum fundamentis elevaverat et ruinaverat. Fluvius tres fecit rivulos, strages inauditas, plurimosque ad extremam reduxit pauperiem universis spoliando. Quis gemitus describat? Quis lugubres casus referat? Horrendum visu jumenta, homines, vagientes in cunis infantes e domibus ferebat. 14 personas vita plane privavit, laesit innumeros rebus, quas efferebat. Memorabile infanti, viduae | cujusdam arcularii hoc casu cum duabus prolibus mortuae, accidit, quod puella in cunis in Jesuitarum horto detenta et pluribus in partibus laesa viva manserit. Totus hic casus intra horam absolutus est. Deo gratiae, quod noctu non accident, quis enim salvus mansisset. Tunc autem ob labores exigui domi detinebantur.