CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1483824 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1483824.

Nodus 1483824 in documento krcelic-b-ann.xml


(Disputatio pro cassa.)

In ea clamores ingentes intra politicos et militares, quin ipsos inter politicos extiterunt, ac 1. quidem agitata est quaestio, an secundum mandatum bani cassa militaris dividi debeat a cassa regni ita: ut exactor regni annis singulis 40 fl. milia assignare teneatur domino commissario bellico. Hoc omnes defendebant militares (excepto commissario domino barone Stephano Patachich, qui silentio neutralis esse volebat) quin ex politicis: episcopus, magnates caeteri, canonicus baro Patachich, canonicus Josephus Chiolnich lector capituli, dominus vicebanus aliique, et hoc pure ad aucupandam bani gratiam. At protonotarius Adamus Naisich, dominus Joannes Busan, Josephus Magdich fortissime restiterunt, quin idem dominus Busan scripto suas reflexiones apposuit. Atque inter caetera has hi postremi habuerunt reflexiones. 1mo. Suam sacratissimam Majestatem per datum anno superiori statibus diploma expressive praecepisse, indulsisse, ut a regno solverentur. Regni autem exactor regni cassae curam haberet et suo modo regnum repraesentaret. 2do. Quia separatione cassae admissa separatio statim sequi videretur militarium a politicis, jamque divisio ipsa, ex quo emersuras res praevidebant exemplo vicinorum generalatuum. 3tio. Si cassa plane dividatur, facilius a bani jurisdictione et regni avelli poterunt et integre bellico consilio subjici et distinctum | generalem sortiri, ita autem per immediatam ab exactore regni persolutionem facilius ab accipitre omni conservabuntur. 4to. Haec cassae separatio vel utilis vel inutilis militaribus foret. Si inutilis, ratio eam poscendi non est. Si autem utilis, cur utilitas illa in contribuentis plebis beneficium non veniat, atque ita totius regni conservationem, quoniam notum esset, saepe diutius vacare militarium gradus et officia, adeoque et eorum jacere stipendia. Ergo in emolumentum potius contribuentium veniant. Dein cessante locumtenentis officio duo milia remanere deberent in cassa. Emolumenta quoque confiniorum non parum facerent. Quae simul sumpta in publicum convertantur beneficium et regni totius conservationem. 5to. Praevidebatur emersuris fors aliquando casibus Quid si partes Transcolapianas Turca occupet, coarctabitur naturaliter politica regni jurisdictio et cum 40 milia exigentur, quod onus maneret posteros? Plurimaque alia. Dominus autem Busan, cum per assentatores describeretur saepius comiti bano, universa quaeque sub decursu totius congregationis protulit, ex praevie domi conscriptis legebat recitabatque. Post longos ergo dierum plurium clamores, militares eorumque in sententia et votis collegae plurimum exemplo aliorum regiminum et voluntati comitis bani insistentes efficere procurabant: ut banali determination utrinque appositae rationes subjicerentur. Sed defensores patriae palam restiterunt fundamento, quod banus absolutus monarcha non foret neque leges dictaret, sed cum statibus una pro bono patriae definire deberet, qui cum in suo comite locumtente praesens adesset, hic cum iisdem decernere debet. Hinc 37 milia sibi annue numeranda postulabant militares, sed et hoc rejecto simpliciter et absolute conclusum est, cassam regni dividi nullatenus | posse, neque status a diplomate regnantis Suae Majestatis recedere debere.