CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1483337 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1483337.

Nodus 1483337 in documento krcelic-b-ann.xml


(Incommoda multa episcopi ob sylvas ad Verbovecz.)

Sed et plura hoc anno incommoda fuere episcopo. Primum, cum vidua comitissa Alexandri olim Patachich ratione sylvae cujusdam Varasky lug ad Ivanichium pertinentis et jam a 500 et amplius annis, uti ex diversis pateret instrumentis, controversae ac ad Verbovecz praetensae. In hac, cum anno hoc glandes fuissent, scripsit comitissa episcopo, suos ut ab usu arceret homines, sylvam simpliciter suam faciens. Sua episcopalis excellentia paterne et legaliter respondit, ab olim jam intra partes controversam esse, quare ut praemissis utrinque protestationibus pro anno hoc ab utrinque usuaretur. Comitissa nullatenus assentiri voluit, sed comminatione sequendas prohibuit violentias. Tum ad Ivanicensem recurrit commendantem dominum vicecolonellum Mihalievich, ut eandem militibus adjuvaret, qui ordines consilii bellici praevios petiit, antequam militem suppeditet. Ergo suos plurimos armatos bene constituit tutandae | sylvae. Provisor quoque episcopalis Joannes Hainovich, ne praejudicari episcopo sinat, non solum Ivanicenses collegit, sed et accersivit Pokupskenses, quibuscum sylvani lustrare constituit. Quos advenientes cum dominae comitissae homines intuerentur, jaculati sunt, et cum quinto idem fecissent, ut depositione testium patet, ab episcopalibus sese defendentibus plures laesi, tres occisi, quinque capti et Zagrabiam ad carceres ducti, omnes autem dispersi, occisis insuper 120 majalium capitibus ac praedae instar absumptis. Quaesta est de hoc actu comitissa, quaestus episcopus, lite negotium terminandum. Caeterum longius detenti Zagrabiae captivi, tandem facta eorum depositione dimissi. Non cessat tamen hodiedum comitissa violentias inferre in sylva.