CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1483273 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1483273.

Nodus 1483273 in documento krcelic-b-ann.xml


(Dilluvium Zagrabiense.)

Hoc eodem anno tanta fluvii Medvenschicza, vulgo Kervavi potok, fuit exundatio, ut damna plurima adjacentibus fluvio penes Mandussevecz domibus causaverit, stabula aliaque aedificia destruxerit, quin facto ingenti hiatu cujusdam fabri Vranich muratam domum ex fundamento everterit, et per Mandussevecz alveum fecerit, quod praeter ingentia damna jurgiorum intra capitulum et civitatem fuit occasio. Civitas medio duorum senatorum, videlicet domini Ladislai Szalle et capitanei Schmid, apud suam episcopalem excellentiam intercessit, ut in claudendo hiatu succurere ipsis in laboratoribus dignaretur. Quas preces etiam capitulo exhibuerunt. Sed capitulum succurere renuit, episcopus tamen ex puro beneplacito et protestatione, ne obligari episcopum assererent, quod suprascripti senatores nomine totius magistratus sponsi sunt, laboratores 100 ipsis in adjutorium dedit. Et ne vici Latinorum cives laborarent voluit, sed partim ex Pokupszko, partim Hrasztovicza laboratores dati. Attamen cum dicta civitas alveum reducere tardasset non sine praejudicio molae episcopalis, a reverendissimo domino Wolffgango Kukuljevich in absentia suae episcopalis excellentiae authentice admoniti fuerunt. Post quam admonitionem et hiatum clauserunt et alveo veteri fluvium restituerunt. Savi etiam aliorumque fluviorum magna hoc anno fuit exundatio.